1 | Wuntwurtz [Frasica ed.] plus frigida quam calida, et tam periculosum succum prae quibusdam aliis herbis habet, sicut etiam aliquis vermis peior et acerbior est prae aliis. Ubi autem homo magna et eminentia ulcera habet in se, id est uszgedroszenser, wuntwurtz in aqua coquat, ac ita calidam super ulcera illa ponat, et ea saepe hoc modo bewe, et sanabitur. Si autem homo ferro vulneratus est, et si tunc Wuntwurtz vulneri superponit, periculosum est ipsi, quia in superficie cutem exterius repente sanat, et tabem interius dimittit [quia facta ulcera praecipitanter exterius contrahit, et sic interius laedit nisi prius aliis bonis aromatibus et unguentis interius curentur add. ed.] Sed si inter cutem et carnem hominis maculae et pustulae, id est blatern erumpunt, id est uszbrechent, tunc wuntwurtz in aqua coquatur et calida superponatur et ille sanabitur. Et pecoribus similiter fiat, si huiusmodi ulcera habuerint. |