Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XLIII. DE STICHWURTZ [II, 87].
1 | Stichwurtz [Brionia ed.] calida est et inutilis ad usum hominis velut unkrut, quod inutile est. Et calor eius periculosus est, nisi in loco illo ubi venenum paratur. Nam si ibi in igne incenditur, ita quod calor et eius odor idem venenum tangit, vires illius minuit, sicut etiam vinum vires suas amittit, quod per noctem in scypho dimittitur. |
2 | Et si in ignem mittitur, et velut rapa assetur, et tunc ita calida ab igne tollitur, et in frusta inciditur, odorem emittit; et odor ille si serpentem aut rubetam tetigerit, eos ita laedit, quod serpens spumat, et quod rubeta inde ita dolet, quod de loco suo fugit. Sed et si odor eius hominem tetigerit, eum dolere facit, nisi rutam prius comederit quia tam indignos et molestos humores in se habet, quod tam hominem quam pravos vermes occidit. |
3 | Quod si pedes hominis per ulcera vulnerati sunt, id est uszgebrochen, stichvurtz in aqua coquat, et aqua effusa stichwurtz ita calida super pedes illius, ubi fracti sunt, pone, et eos cum ea bewe; tunc putredinem eorum aufert, et sanabitur |