monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 14 > 18 > A > 12 > 17 > 89 > 91 > 42
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XLI. DE AMPHORA . <<<     >>> XLIII. DE STICHWURTZ .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XLII. DE HUSZWURTZ [Sempervivum lectorum. Cf. infra cap. 203] [II, 86].

1 Huszwurtz frigida est, et utilis non est homini ad comedendum, quia pinguis naturae est; nam si quis homo eam comederet qui sanus in genitali natura esset, totus in libidine arderet, quod velut amens fieret. Et si quis masculus in semine suo aridus esset, ita quod absque senio semen in eo deficit, huszwurtz in caprinum lac tandiu ponat, dum tota lacte illo perfundatur, et tunc eum in eodem lacte coquat, aliquibus etiam ovis additis, ut cibus esse possit, et sic aut per tres dies, aut per quinque comedat, et semen eius vires ad gignendum recipiet et ad prolem florebit.
2 Sed cibus iste hoc modo paratus contra sterilitatem feminae non prodest, sed si femina comederit eum, ipsam ad libidinem provocaret et sterilitatem illi non auferret. Et qui surdus in auribus est, ita quod non audit, lac feminae tollat, quae masculum peperit, cum iam decem aut duodecim septimanae sunt quod filium genuit, et de succo huszwurtz illi addat, atque in aurem illius aut tres aut quatuor guttas molliter instillet et hoc saepe faciat, et auditum recipiet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.32