1 | Ganphora, scilicet gummi, puram frigiditatem in se habet, sed arbor, de qua ganphora sudat, acutam et mundam; et si quis homo ganphoram simplicem comederet et non temperatam cum his herbis, tunc ignis qui in homine est, a frigore illius impeditur. Et etiam frigus, quod in homine est, virtute eius irruit, ita quod homo ille velut lignum, quod olemechte est, ita quod nec frigidus nec calidus in corpore suo. |
2 | Et ideo nullus homo eam simplicem comedat. Accipe autem aloe et mirrham pondere pari, et de ganphora modicum minus quam de uno istorum sit, et haec in patella fac simul confluere, id est zulasze, et modicum wilde lactuca adde, et tunc de his cum farina similae tortellas fac, aut super lapidem ab igne calefactum sicca, aut eas in sole sicca, et siccatos ut pulverem tere, ac de pulvere isto in calida hunigwurtz modicum saepe ieiunus sume; et si sanus et fortis es, sanior et fortior mirabiliter eris, et vires tuae isto modo constituentur; et si infirmus es, miro modo te attollit et confortat, velut sol turbidum diem illuminat. |