monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 22 > 40 > 16 > 39
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XXXVIII. DE PEFFERKRUT . <<<     >>> XL. DE GANPHORA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XXXIX. DE SCHERLING [Cicuta virosa? Conium maculatum?] [II, 85].

1 Scherling calida est, et periculum in se habet, ita ut si homo eam comederet, omnia et bene ei recte instituta in sanguine et in humoribus eius destrueret, et malas inundationes in eo faceret, quae ad modum procellae inquietudines in aqua parant; et postquam haec procella cessaret, pessimos livores et pessimas infirmitates in homine relinqueret. Sed ille, qui contis et fustibus valde percussus est, aut qui de aliqua altitudine cecidit, ita quod caro et membra eius contrita sunt, scherling in aqua coquat, et expressam aquam illam super membra in quibus dolet, ponat, et pannum desuper ligat, et sic humores qui illic collecti sunt, dissipabit, quia scherling quoque dissipare solet.
2 Et etiam homo, qui a stosze aut ictu, aut iactu inter cutem et carnem intumet, scherling in aqua calefaciat, et eam super tumorem liget, et tumorem fugabit. Qui autem in aliquo membro de aliqua infirmitate de se ipso tumet, ad tumorem illum expellendum, scherling non valet, quia si super illum poneretur, humores illos, qui per infirmitatem ulcerum procedere et de carne exire deberent, introrsum in homine cum periculo redire compelleret [Quia si---compelleret desunt in ed.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.30

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik