monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 55 > 53 > 10 > 43 > 14 > 90 > 14 > 34 > 31 > 26 > 28 > 52 > 19 > 62 > 35
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XXXIV. DE HIRTZSWAM . <<<     >>> XXXVI. DE FENUGRAECO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XXXV. DE LAVENDULA [Lavendula vera.] [II, 83].

1 Lavendula calida et arida est, quia modicum succi habet, et homini ad comedendum non valet, sed tamen fortem odorem habet; et homo qui multos habet pediculos, si lavendulam frequenter odorat, pediculi in eo morientur. Et odor eius oculos clarificat, [quia quamdam virtutem fortissimorum et etiam utilitatem amarissimorum aromatum in se habet, et ideo etiam plurimas malas res constringit, et ex hoc maligni spiritus exterrentur add. ed.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.29