monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 79 > 30
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XXIX. DE LUNCKWURCZ . <<<     >>> XXXI. DE GENTIANA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XXX. DE HIRTZUNGE [Asplenium Scolopendrium.] [II, 81].

1 Hirtzunge (Scolopendria ed.) calida existit, et iecori ac pulmoni et dolentibus visceribus valet. Accipe ergo hirtzunge, et eam in vino fortiter coque, et tunc purum mel adde, et ita iterum tunc fac semel fervere, deinde longum piper et bis tantum cynamomi pulveriza, et ita cum praedicto vino fac iterum semel fervere, et per pannum cola, et sic fac luterdranck [Luterdranck, claretum, e vino, melle aromaticisque speciebus parata potio. Vide Barthol. Anglic. Propr. rer., I, 19, 56.], et tam pransus quam ieiunus saepe bibe, et iecori prodest, et pulmonem purgat, atque dolentia viscera sanat, atque interiores putredines et slim aufert [Atque---aufert desunt in ed.]. Et iterum hirtzunga in fervente sole aut super calidum laterem suaviter aridam fac, et ita pulveriza, et pulverem istum ieiunus et pransus in manu tua saepe linge, id est lecke, et dolorem capitis et pectoris compescit, atque alios dolores qui in corpore tuo sunt sedat [Atque---sedat desunt in ed.]. Sed et homo qui de aliquo dolore valde et repente unmechtig, mox et de eodem pulvere in calido vino bibat, et melius habebit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.26

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik