1 | Lunckwurcz frigida est et modicum arida, nec multum ad utilitatem hominis valet. Sed tamen homo cui pulmo inflatus est, ita quod ipse hustet et quod spiramen vix trahit, lunckwurtz in vino coquat et ieiunus saepe bibat, et sanabitur. Et si oves eam frequenter comedunt, sanae et pingues fiunt, nec etiam lacti earum obest. |
2 | Et cum pulmo inflatus est, si lunckwurtz in vino coctam saepe bibit, ut praediximus, pulmo eius ad sanitatem recuperatur, quia pulmo naturam ovis fere habet. |