monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95 > 74 > 21 > 22
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XXI. DE NUCE MUSCATA . <<<     >>> XXIII. DE LILIO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XXII. DE ROSA [Rosa centifolia.] [II, 76].

1 Rosa frigida est, et idem frigus utile temperamentum in se habet. In mane aut orto iam die, folium rosae tolle, illud oculis tuis superpone, humorem, id est trieffen eius extrahit, ac eos clarificat. Sed et qui modica ulcera in corpore suo habet, eis folia rosae superponat, et livorem illis extrahit [Ed. post extrahit haec addit: Et qui praeceps est in ira rosam accipiat et minus de salvia, et in pulverem terat, et in hora illa cum ira in ipso surgit, naribus suis apponat; nam salvia consolatur, rosa laetificat. Rosa accipiatur et ad medietatem ipsius salvia, recente quoque arvina quae infusa est addita; et haec in aqua simul coquantur ut inde unguentum fiat; et ubi homo a crampho vel a paralysi fatigatur, ipso unguento ibidem inungatur et melius habebit. Quae sequuntur, sed et rosa, etc., omittit ed.]. Sed et rosa ad potiones et ad unguenta atque ad omnia medicamenta valet, si eis addatur; et tanto meliora sunt, si eis aliquantum de rosa additum fuerit, quamvis parum, hoc est de bonis viribus illius, ut praedictum est.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.23