1 | Nux muscata magnum calorem habet et bonum temperamentum in viribus suis. Et si homo nucem muscatam comedit, cor eius aperit et sensum eius purificat, ac bonum ingenium illi infert. Accipe quocunque nucem muscatam et aequali pondere cynamomi et modicum gariofiles, id est nelchin, et haec pulveriza, et tunc eum pulvere isto ac cum simila farinae et modica aqua tortellos fac, et eos saepe comede, et omnem amaritudinem cordis et mentis tuae sedat, et cor tuum et obtusos sensus tuos aperit, et mentem tuam laetam facit, et sensus tuos purificat, ac omnes nocivos humores in te minuit, et bonum succum sanguini tuo tribuit, et fortem te facit [Ed.: «De arbore nucis muscatae. Arbor in qua nux muscata crescit calida est. Lignum autem et folia eius medicinae non multum conveniunt. Nux quoque muscata magnum calorem habet, et bonum temperamentum in viribus suis. Et si quis nucem muscatam comedit, cor eius aperit, et sensus eius purificat, et bonum ingenium bono calore et suavi virtute sua illi infert. Homo quoque nucem muscatam, et pari pondere cinnamomum, et modicum de gariofylo pulverizet; et cum pulvere isto, et farina similae, et modica aqua tortellos faciat, et eos saepe comedat, et omnem amaritudinem cordis et mentis eius sedat, et obtusos sensus eius aperit, et mentem ipsius laetam facit, et omnes nocivos humores in eo minuit. Sed et quem paralysis in cerebro fatigat, nucem muscatam, et bis tantum galangae pulverizet, et etiam de radice gladiolae et plantaginis aequali pondere modice tundat, sale addito; ex omnibus his sorbiunculam (sic) faciat et sorbeat, et hoc semel aut bis in die faciat, usque dum sanetur.»]. |