1 | Bertram [Piretrum ed.] temperati caloris et aliquantum sicci, et eadem temperies pura est, et bonam viriditatem tenet. Nam sano homini bonus est comestus, quia tabem in eo minuit ac bonum sanguinem in eo auget, et purum intellectum in homine facit. Sed et infirmum, qui iam fere in corpore defecit, ad vires reducit, et in homine nihil indigestum dimittit; sed bonam digestionem illi parat. Et homo, qui multum flecma in capite habet, si eum frequenter comedit, flecma in capite eius minuit. |
2 | Sed et saepe comestus pleurisim ab homine depellit, et puros humores in homine parat, et oculos eius clarificat. Et quocunque modo comedatur, scilicet aut siccus aut in cibo, utilis et bonus est tam infirmo quam sano homini. Nam si homo eum frequenter comedit, ab eo infirmitatem fugat et eum infirmari prohibet. |