1 | Kumel [Cyminum ed.] temperati caloris est et siccum; homini qui danphet bonum et utile et sanum est ad comedendum, quocunque modo comedatur; sed illum laedit qui in corde dolet, si comederit [quia cor perfecte non calefacit, quod semper calidum esse debet add. ed.] Sano autem bonum est ad comedendum, quia bonum ingenium ei parat et temperiem ei infert, qui nimis calidus est; sed unumquemque laedit, qui infirmus est si comederit, quia pestem in eo excitat, praeter illum qui in pulmone dolet. |
2 | [Homo qui coctum vel assum caseum comedere vult, ne inde doleat, ciminum superponat, et sic comedat. Qui vero nauseam patitur, ciminum accipiat, et ad eius tertiam partem piper et bibinellam, velut quartam partem cimini, et haec pulverizet et puram farinam similae accipiat, et pulverem istum farinae huic immittat; et sic cum vitello ovi et modica aqua tortellos, aut in calido fornace, aut sub calidis cineribus faciat, et tortellos istos comedat. Sed et praedictum pulverem super panem positum manducet, et in visceribus calidos et frigidos humores, qui nauseam homini inferunt, compescunt. Add. ed.] |