monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 16
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, XV. DE INGEBER . . <<<     >>> XVII. DE KUMEL .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XVI. DE PIPERE [Piper longum et nigrum.] [III, 4].

1 Piper valde calidum est et aridum, et quamdam praecipitationem in se habet, et multum comestum laedit hominem, et pleurisim in eo parat, et humores in eo destituit, ac malos humores in eo facit. Si quis spleneticus est, et qui cibos in fastidio habet, ita quod eum non libet comedere, iste in aliquo cibo cum pane piper modice comedat, et in splene melius habebit, et fastidium comedendi ponet [Ed. «De arbore piperis. Arbor in qua piper crescit valde calida est; piper quoque valde calidum et aridum es. Et multum comestum, hominem laedit, et pleurisim in eo parat, et bonos humores destituit. Homo autem qui poma aut pira comederit, et inde dolet, mox piper comedat, et melius habebit. Sed et qui spleneticus est, et cui fastidium comedendi habet iste piper in aliquo cibo cum pane modice comedat, et in splene melius habebit.»].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.19