Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XV. DE INGEBER . [II, 19].
1 | Ingeber [Zinziber ed.] valde calidum est et diffusum, id est zufloszlich, et sano et pingui homini comestum obest, quia eum inscium et ignarum ac tepidum et lascivum facit. Sed qui in corpore aridus est, et iam fere deficit, ingewer pulverizet, et in suffen pulverem istum ieiunus modice sumat, et etiam cum pane eius interdum modice comedat, et meliorabitur. Sed mox, cum melius habuerit, eum amodo non comedat, ne inde laedatur. |
2 | Et qui ulcerosus, id est suerecht, et turbidos oculos habet, ingeber pulverizet et pulverem istum in pannum liget, et in vinum ponat, ut vinum inde atrum, id est zanger, fiat, et in nocte cum dormitum vadit, circa palpebras et oculos liniat de vino isto; et si modicum ex eo oculos intraverit, non nocebit; et ita eyther [ulcerosum venenum ed.] et turbulenciam de oculis aufert. [Quia dum homo visum oculorum habet, oculis sic subvenire potest; postquam autem visum perdiderit, oculis hoc modo prodesse non poterit. Et cui oculi caligant, succum rutae et hysopi aequali mensura accipiat, et huic ter tantum de praedicto vino addat, et hoc in aereum vas fundat, ut in illo virtutem suam retineat; et ad noctem, cum dormitum vadit, oculos et palpebras exterius cum illo circumliniat; et si oculos interius aliquantulum tetigerit, non eos nocebit; et hoc saepe faciat, et caliginem oculorum fugabit. Sed et qui constipationem in stomacho et in ventre patitur, zinziberum pulverizet, et cum modico succo ancusae pulverem istum commisceat, et ex eodem pulvere, et farina fabae tortellos faciat, et eos in fornace, qui iam in calore ignis aliquantum cessavit, coquat. Et sic tortellos istos tam pransus quam ieiunus saepe comedat, et foeditatem stomachi minuit, et hominem confortat. Item homo qui in stomacho quemlibet dolorem patitur, zinziber, et bis tantum galangae, et zituaris ad mediam partem pulverizet, et post cibum pulverem istum in vinum ponat; et sic bibat, et etiam ad noctem, cum dormitum vadit; et sic saepe faciat, et in stomacho melius habebit. Add. ed.] |
3 | Et si quis citerdrose in corpore suo habet, de eodem praedicto pulvere ligato in panno in aceto ponat, et modicum vini, si habet, addat, ne nimis acrum, id est zanger fiat, et cutem cum panno illo et pulvere locum illum ubi citerdrosae sunt in eo liniet, et sanabitur. |
4 | [Homo autem quem vich fatigat, modicum zinziberi et plurimum cinnamomi accipiat et haec pulverizet. Deinde tollat salviae minus quam zinziberis et foeniculi plus quam salviae, et tanaceti plus quam salviae, et haec in mortario ad succum terat, et per pannum colet. Deinde mel modice in vino coquat, et ei parum albi piperis addat; vel si illud non habuerit, parum de nimmolo, et praedictum pulverem et praedictum succum immittat. Postea merlinsen sumat, et tormentillae bis tantum, et synape, quod in campo crescit, tantum ut tormentillae, sed minus quam merlinsen sit; et haec in mortario ad succum terat, et in saccellum ponat, et praefatum mellitum et pulverizatum vinum superfundat, et ex his clarum potum faciat. Qui autem praedictum dolorem patitur, potum istum quantum uno halitu bibere potest ieiunus bibat, et simili modo ad noctem cum se in lectum reponit: et hoc faciat usque dum sanetur. Sed et homo qui potiones facere et sumere vult, zinziberum et dimidiam partem tantum de liquiricio, et tertiam partem de zituare quantum de zinzibero pulverizet et colet; et deinde eumdem pulverem simul penset; postea sumat tantum de zucharo quantum pulvis iste pensat. Omnia haec simul penset ad pondus triginta nummorum. Deinde accipiat de purissima farinula similae quantum dimidia testa nucis capit, et tantum lactis citocatiae quantum incisa penna scriptoris in incisione tenere potest, et sic de praedicto pulvere, et de farina, et lacte citocatiae tenuissimam massam, vel tortellum faciat; et hanc massam in quatuor partes dividat, et ad solem in martio vel in aprili siccet, quoniam in mensibus istis radius solis ita temperatus est quod nec nimis calidus nec nimis frigidus, et ideo sanitatem praecipue affert. Quod si in istis mensibus lac de praedicta citocatia habere non poterit, ita quod eum oportet differre ad maium: tunc etiam praefato tortello in maio facto, ad solem etiam maii exsiccet, et sic ad opportunum tempus observet. Et qui tunc potionem sumere voluerit, quartam partem de praedicta massa ieiunus sumat. Quod si stomachus illius tam fortis et spissus est ut tactum potionis huius non sentiat, iterum dimidiam partem tertiae partis praefati tortelli accipiat, et denuo totam cum lacte citocatiae illiniat; et sic iterum in sole siccatam ieiunus sumat. Sed antequam aliquis potionem istam accipiat, si frigus est, se calefaciat, et sic sumat: et postquam eam sumpserit, in lecto vigilando modicum requiescat, et deinde surgens, hac et illac modice deambulet, ita tamen ne frigus patiatur; post solutionem autem, triticeum panem, non siccum, sed in sorbiciuncula intinctum comedat, et pullos gallinarum, et porcinas carnes atque alias suaves carnes edat. Grossum autem panem, et bovinas carnes, et pisces, et alios grossos cibos et assos, exceptis assis pyris, devitet; et a caseo et a crudis oleribus et pomis se abstineat. Vinum autem, sed tamen modice, bibat et aquam dimittat. Claritatem quoque solis fugiat et sic per tres dies haec observet. Add. ed.] |