Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput XI. DE HANFF [II, 16].
1 | Hanff [Cannabus ed.] calidum existit, et cum aer nec multum calidus nec multum frigidus est crescit, et ita etiam natura ipsius est, et semen eius sanitatem habet, et sanabile est sanis hominibus ad comedendum, et in stomacho eorum leve est et utile, ita quod slim de stomacho eius aliquantulum aufert, et faciliter digeri potest, atque malos humores minuit, et humores bonos fortes facit. |
2 | Sed tamen qui in capite infirmus est et qui vacuum cerebrum habet, si hanff comederit, illum facile aliquantulum dolere facit in capite. Illum autem, qui sanum caput habet et plenum cerebrum in capite, non laedit. Sed qui valde infirmatur, illum etiam in stomacho aliquantulum dolere facit. Eum autem, qui moderate infirmus est, comestum non laedit. |
3 | [Qui autem frigidum stomachum habet, cannabum in aqua coquat, et expressa aqua, panniolo involvat; et ita calidum stomacho saepe superponat: et illum confortat, et loco suo restituit. Et qui etiam vacuum cerebrum habet, si cannabum comederit, aliquantum in capite dolere facit; sed sanum caput et plenum cerebrum non laedit. Pannus quoque ex cannabo factus ad ulcera et vulnera liganda valet, quia calor in eo temperatus est. Add. ed.] |