monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 14 > 13 > 34 > 10
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, IX. DE HIRS . <<<     >>> XI. DE HANFF .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput X. DE VENICH [Panicum Italicum.] [II, 14].

1 Venich frigidum est, et modicum calorem habet, et parum valet, quia modicam refocillationem habet, et modicas vires comedenti tribuit, sed tamen eum non laedit, quantum milium illum laedere solet, nec etiam malos humores et pestes in homine commovet tam valide, ut milium facit. [Qui autem ardentes febres habet, venich in vino coquat et vinum illud calidum saepe bibat, et curabitur. Ad. edd.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.14

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik