monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 8 > 9
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, VIII. DE LENTE . <<<     >>> X. DE VENICH .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput IX. DE HIRS [Panicum miliaceum. Cf. infra cap. 193, De mitio.] [II, 13].

1 Hirs frigidum est, modicum calidum est, quia nec sanguinem, nec carnem auget in homine, nec vires eis tribuit, sed tantummodo ventrem eius implet, et tantum famem in eo minuit quia gustum refocillationis non habet. Sed et cerebrum hominis aquosum facit. Et stomachum eius tepidum ac tardum parat, et humoribus qui in homine sunt procellam incutit, et est fere ut unkrut, nec sanum homini ad comedendum.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.14