Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput VII. DE FABA [II, 7].
1 | Faba calida est, et sanis et fortibus hominibus bona est ad comedendum, et est melior quam pisa. Nam si infirmi fabam comedunt, eos non multum laedit, quia tantum livorem et slim in eis non parat sicut pisa facit. Farina enim fabae bona est et utilis tam infirmo quam sano homini, quia levis est et faciliter digeri potest. |
2 | Sed qui in visceribus dolet, fabam in aqua coquat, modico sagimine aut oleo addito, et separata faba, soff (ius ed.) eius calidum sorbeat, haec saepe faciat, et eum interius sanat. |
3 | [Et qui ebullientem dolorem, et scabiem, ac ulcera, cuiuscunque naturae sint, in carne sua habet, farinam fabae accipiat, et modicum de pulvere seminis feniculi addat, et haec cum minima farinula tritici in aqua contemperet, ut cohaerere possit; et sic tortellos, aut ad ignem, aut ad solem paret, et eos desuper saepe ponat, et dolorem illius extrahet et sanabitur. Add. ed.] |