monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 52 > 45 > 12 > 40 > 16 > 53 > 82 > 87 > 51 > 16 > 56 > 17 > 96 > 80 > 33 > 34 > 6
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, V. DE SPELTA . <<<     >>> VII. DE FABA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput VI. DE PISA [Pisum sativum.] [II, 6].

1 Pisa frigida et aliquantulum flegmatica existit. Pulmonem aliquantulum demphet [deprimit ed.]. Sed tamen homini qui calidae naturae est bona est ad comedendum, et ferocem illum facit. Ille autem qui frigidae naturae est, infirmis non valet, quia in comestione in eo mulslim parat.
2 [Pisa etiam omnibus infirmitatibus nociva est, nec ullas vires in se habet ut infirmitates expellat. Attamen qui de superfluo suo flegmate in fronte capitis dolet, pisam albam dentibus masticando terat, et hanc purissimo melle contemperet, et sic temporibus apponat et ligamine comprimat; et sic faciat usque dum melius habeat. Sed et qui viscera interius infirma habet, ius pisae calidum saepe sorbeat, et melius habebit. Add. ed.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.13