monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 76 > 13 > 30 > 9 > 63 > 12 > 15 > 59 > 29 > 78 > 4
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, III. DE AVENA . <<<     >>> V. DE SPELTA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput IV. DE HORDEO [Hordeum vulgare.] [II, 4].

1 Hordeum frigidum est, ita quod frigidius et debilius est praefatis frugibus; et si comedatur aut in pane aut in farina, tam sanos quam infirmos laedit, quia tantas vires non habet ut caetera genera frugum. Sed infirmus qui iam toto corpore deficit, hordeum in aqua fortiter coquat, et aquam illam in dolium fundat, et in ipsam balneum recipiat, et hoc saepe faciat dum sanetur, et carnes corporis sui recipiet, et ad sanitatem perveniet.
2 Et qui etiam tam valde infirmatur quod panem comedere non potest, hordeum et avenam aequali pondere recipiat, et modicum feniculi addat, et simul in aqua coquat, et, postquam coquitur, succum illum per pannum colat, et ipsum, velut ius pro comestione panis, bibat, et hoc faciat dum convalescat. Sed qui in facie duram et asperam cutem habet, et quae de vento faciliter se schebet [in asperitatem ducitur ed.], hordeum in aqua coquat, et tunc cum aqua illa per pannum colatum et temperate calida in facie leniter se lavet, et cutis eius sibi lenis et suavis erit, et pulchrum colorem habebit.
3 Et si caput hominis infirmum est, ista aqua saepe lavetur, et sanum erit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.12

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik