1 | Avena calida acuti gustus existit et fortis fumi , et laetus ac sanus cibus est sanis hominibus, et laetam mentem ac purum et clarum intellectum eis parat, atque bonum colorem ac sanam carnem eis facit. Et illis qui aliquantulum et modice infirmantur bona est, tam in pane quam in farina ad comedendum, et eos non laedit. |
2 | Istis autem qui multum infirmi et frigidi sunt ad comedendum non valet, quia avena semper calorem quaerit. Et si iste aut panem aut farinam avenae comederit, in ventre ipsorum se simul wollent (coagulantur ed.) et slim (livorem ed.) in eis pararet, atque vires eis non daret, quoniam frigidae sunt. Sed qui virgichtiget est [paralysi fatigatur ed.], et inde divisam mentem ac vanas cogitationes habet, ita quod sic aliquantulum amens efficitur, in asso balneo, cum avena in aqua in qua cocta est, ignitos lapides perfundat, et hoc saepe faciat, et ad se revertetur, et sanitatem recipiet. |