monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95 > 74 > 21 > 22 > 28 > 41 > 8 > 59 > 45 > 4 > 27 > 19 > 83 > 81 > 3 > 37 > 93 > 36 > 6 > 30 > 56 > 39 > 12 > 55 > > 62 > 20 > 14 > 13 > 29 > 7 > 14 > 24 > 15 > 2
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, I. DE TRITICO . <<<     >>> III. DE AVENA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput II. DE SILIGINE [Secale cereale.] [II, 2].

1 Siligo calida est, sed tamen frigidior est tritico, et multas vires habet. Panis autem ex ea factus, sanis hominibus bonus est et eos fortes facit; et illis qui pingues carnes habent, bonus, quoniam carnes eorum minuit, sed tamen eos fortes facit. Sed illis qui frigidum stomachum habent, et multum ex hoc infirmantur, contrarius est, quoniam ipsorum debilitas illum ad digestionem superare non valet, et ideo plurimam tempestatem in eis parat, quia eum vix digerere possunt.
2 [Qui autem glandes in corpore suo habet, cuius cunque generis sint, siligineum panem ad ignem calefactum, vel de fornace calidum allatum et ruptum super glandes ponat, et calor virium eius illas consumit et evanescere facit: et hoc faciat usque dum evanescant. Et si quis scabiem in capite habet, crustam siliginei panis in pulverem redigat, et pulverem ibi immittat, quia hoc malum aufert. Et post tres dies eumdem locum oleo olivae inungat, quoniam illud calidum est, et sanat. Sic autem faciat usque dum sanetur. Et si cancri, scilicet gracillimi vermiculi, carnem hominis comedunt, calida mica panis superponatur; et hoc saepe faciat, et de calore illius peribunt. Add. ed.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.11