monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 1
>>> Hildegardis Abbatissa, Explanatio Regulae, REGULA S. BENEDICTI IUXTA S. HILDEGARDIM EXPLICATA.

Hildegardis Abbatissa, Explanatio Regulae, CONGREGATIO HUNNIENSIS COENOBII HILDEGARDI. [Petunt interpretationem Regulae S. Benedicti.]

0 Templo Spiritus sancti et reverendae ac Deo dilectae sponsae Christi HILDEGARDI, et sororibus de S. Roberto in Pingis magistrae exoptatiss., tota concors congregatio Hunniensis coenobii, cum bonorum operum humilitate et instantia, aeterna sublimari gloria.
1 Gratiosae revelantia opinionis vestrae tanquam paradisici narcissi inaestimabili flore respersi, usque adeo delectamur, ut cum Apostolo dicere cogamur: Gratias ei qui semper triumphat in nobis, in quibus odorem notitiae suae manifestat in omni loco [II Cor. II]. Contemplantes enim totam compagem universi corporis Ecclesiae, in qua unus Spiritus dividit singulis prout vult [I Cor. I], eius exuberantiam in vestrae sanctitatis excellentia congaudemus effluitare.
2 Quia igitur vos post tempora apostolorum, quasi quoddam speculum divinae pietatis contemplamur, ideo in necessitatis articulo tanquam ad firmissimum inexpugnabilis municipii asilum confugientes, consilio et orationibus vestris ut nobis succurratis, deprecamur. Ordo quippe noster, licet per omnia simus nobis dissimiles, per vos honoratur et beatificatur.
3 Itaque relatum est nobis de operibus vestris, quoniam breviter et lucidae Ecclesiae filiis, tanquam desiderabiles divitias contulistis, et quia nec hoc dono caretis, pedibus sanctitatis vestrae convoluti, omnes in commune petimus pietatis vestrae almitatem, ut aliquid super Regulam B. Benedicti Patris nostri memoriale vestrum relinquatis admodum nobis necessarium.
4 Dicimur enim mendaces, periuri, praedictae Regulae transgressores, synodaliumque decretorum contemptores. Quod ideo maxime evenit, quia quisque praelatorum nostrorum pro libitu mentis suae tam instituta canonum, quam Regulae, despicit, ut dum ipsi sibi sunt lex, secundum eiusdem Regulae testimonium, quod volunt, hoc dicunt sanctum et iustum; et quod nolunt, hoc putant non licere.
5 Unde fit, quod omni vento doctrinae circumferamur [Eph. IV], et valde praesumptionibus hominum aggravamur. Quas et B. Pater Augustinus abhorrens, de eis sic religionem nostram, quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis, misericordia Dei voluit esse liberam, adeo servilibus oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Iudaeorum.
6 Qui quamvis verae libertatis tempus non cognoverunt, regalibus tamen sacramentis, non humanis praesumptionibus subiiciuntur. Pretiosius itaque opibus Croesi, imo totius mundi gazis opus charius exhibebitis si petitioni nostrae in hoc admodum universis claustris necessariae sategeritis. Si enim totam S. Scripturam exponeretis, nihil tam utile, tam charum nobis exhibere possetis.
7 De reliquo orate pro nobis, ut Spiritu S. nostra collecta societas nulla unquam hostilis fraudis machinatione disturbetur. Si qui coepit in nobis bonum opus, perseverare in nobis dignetur in beneplacita sibi operatione. Valeat materna dilectio vestra.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.856

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik