Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXLV. HENRICI [leg. HELINGERI] ABBATIS ET CONVENTUS MONTIS S. DISIBODI AD HILDEGARDEM. [Ab ipsa rescribi desiderant quid in seipsis Deo displiceat, orantque ut vitam S. Disibodi scriptis commendet.]
0 | HENRICUS, Dei gratia servus in monte S. Disibodi et provisor ovilis Dominici cum tota congregatione fratrum suorum, venerabili matri dominae HILDEGARDI de S. Ruperto radio divini splendoris, ultra humani sensus capacitatem, quod verissime scimus illustratae plenissime, donis septiformis sancti Spiritus abundare, ac sitientibus pocula de eodem fonte causa divinae remunerationis ministrare. |
1 | Quia, mater dilecta, omnipotentis Dei sancti paracliti Spiritus instinctu, necnon et iussione eius qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire [I Tim. II], nuper vestram sanctitatem ad nos venisse cognovimus, eidem Paraclito prout possumus, licet non condigne valeamus, gratias incessanter referimus, quia, ut veraciter fateamur, illustrationis eius ardorem et tactum plenissime inter nos et in nobis persensimus, dum omnis odii et inimicitiarum fomenta per plures iam annos inveterata omnes unanimi consensu abiecimus, et in verae charitatis unitatem pleniter quasi in uno corpore et anima convenimus. |
2 | Eapropter sanctitatis vestrae dilectionem obnixis precibus pulsamus, ut praedicti splendoris divina gratia vobis collati inspectu, per quem vestrae charitati clausa et caeteris mortalibus absconsa, oculis cordis vestri reserantur: quoniam ex debito debetis, quia cum sororibus vestris a nobis quamvis corpore, sed non spiritu, ut veraciter speramus et scimus, egressa estis. |
3 | Si veraciter in vera charitate, quae est initium omnium bonorum, convenerimus, vel si qua radix alicuius dissensionis inter nos adhuc lateat manifestetis; sed et de aliis quibusque maioribus, ut de minoribus admissis taceamus, quae divinae maiestatis oculis contraria cognoveritis, nobis scriptis manifestare velitis. Super haec unanimi consensu ianuam vestrae charitatis opportune et importune pro descriptione gestorum ac virtutum, necnon et vitae patroni nostri, necnon et vestri beatissimi Disibodi, in cuius domo ab ipsis cunabulis nutrita estis, pulsamus, vestraeque pietatis aures intime commonemus, atque obnixis precibus indefesse profusis expetimus, quatenus etiam memoria vestrae beatitudinis per hoc in laudibus eiusdem Patris nostri habeatur, ut quidquid Deus de ipso vobis revelaverit, nobis aperiatis. |
4 | Omnipotens Pater aeternae misericordiae mentem vestrae charitatis lumine sui fulgoris inflammet, et obnixe desiderantibus pocula ad refocillandum subministret. [Responsum ad hanc epistulam exstat inter editas S. Hildegardis epistulas] , [sed et Vita D. Disibodi ab ipsa composita occurrit apud. Surium 8 Iulii.] |