Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXLIV. N. PRIORIS ET MONACHORUM CISTELLENSIUM AD HILDEGARDEM. [Ab ea rescire aesiderant quid in ordine displicet Deo.]
0 | HILDEGARDI honorandae et sincerae charitatis ulnis amplectendae dominae et magistrae sororum de S. Ruperto in Pinguia, N. prior indignus totaque pauper et humilis congregatio Cistellensium fratrum, inter choros virginum sequi Agnum quocunque ierit. |
1 | Locorum interstitio seiuncti, quia desiderabili praesentia vestra frui corporaliter non possumus, litterarum officio salutare vos et alloqui gaudemus, quippe quam in Christo veneramur, ut superiorem, et apud Deum mediatricem habere speramus, ut charissimam matrem. Audita namque fama vestrae bonae conversationis et in Dei . . . fidelis administrationis, pro vestra stabilitate et orationis obsequium, et ad Deum pro vestra salute exhibemus ministerium. Hanc igitur, o domina, salutatoriam vobis scribimus epistulam, ut et nostri memoriam faciatis, et subditis vobis eadem facere studeatis. Nam multa audivimus de vobis, unde valde gaudemus, ut possitis arcana Dei scrutari, et de occultis suis non modica manifestare. |
2 | Proinde clementiam vestram petimus, ut quod in nobis et in ordine nostro, scilicet monastico, vobis imo divinis oculis displicet, secundum quod Deus vobis ostenderit nobis rescribere non ambigatis. Vale. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. |
4 | Ego fons vivus, qui propter nomen meum tunica mea induti peregrini sunt in vexatione mundi. O plangendum et lugendum est! quod coelum ruptum est, et quod dies obscuratus est! Nunc ergo denarius revocandus est in atrium vocis laudis. O filii Israel, quare corrumpitis dulcissimam charitatem, quae in me alto in profundum aspiciente fluit plenissimo opere. |
5 | Et quia ipsa fluit in me, ideo fluunt etiam de ipsa aquae vivae. Ipsa autem stat in forma virgae, quia sicut in virgine dulcissimi amplexus sunt propter integritatem eius, sic etiam charitas habet dulcissimos amplexus virtutum. Sed modo luget, quoniam temerarii scindunt illam per garrulitatem murmurationis suae. |
6 | Unde etiam fugit ab eis in altitudinem illam unde venit et plangit, quia filii ipsius, quos plenis uberibus enutrivit, deficiunt, nolentes tergi a putredine volantium mentium. O ipsi miseri! quare adiungunt se miseriae alienationis et peregrinationis, auferentes se de visceribus regalium nuptiarum novae sponsae, quae semper praeparata est Sponso suo, sicut virgo viro suo, cum illi nondum in cognitione coniuncta est, sed cum adhuc in integritate sua incorrupta manet; et isti a sponsa illa se separant, et ideo obtenebrati et obnubilati sunt, quasi coelum fregerint. |
7 | Quid est hoc? Sicut firmamentum coeli in omnibus ornamentis suis, scilicet in sole, in luna et stellis illustrat orbem; et sicut faber de lignis facit ligna, de lapidibus lapides, et de aliis instrumentis alia instrumenta, sic et isti deberent reliquo populo lucere et bonum iter ostendere; sed charitas in eis scissa est, ita quod virginitas quae deberet in eis lucere sicut sol, et viduitas sicut luna, et reliquus populus sicut stellae in lumine suo, deficiunt, quia dulcia materna viscera illos non calefaciunt, sed tortuosa mulier plena rugis et nigredine, plena vipereis moribus ac stridentibus dentibus horibilis existens in his omnibus quae facit, pessime istos secundum mores porcorum emittit; qui debuerunt sancti et electi et relinquentes saeculum esse. |
8 | Ipsi enim vestem innocentiae scindunt in semetipsis in spinatis moribus, in iracundia, et corrumpunt vitalia sua in ira. Viventes oculos suos in desperatione excaecantes et omnia indumenta sua per stultitiam morum coinquinantes, et se sapientes super magistros suos existimantes. Heu! heu! filii Israel, in primo ortu vestro non constituit vos sic mysticum et aureum. Reliqua desiderantur, abscissis a ms. codice tribus sequentibus foliis. |