Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXLIII. MONACHORUM S. EUCHARII TREVIRENSIS AD HILDEGARDEM. [Admonitionis ipsius stimulis excitari desiderant.]
0 | HILDEGARDI Sponsi coelestis amplexibus iugiter inhaerenti, necnon omnibus secum in Christo conversantibus, coenobii S. Eucharii Trevirensis omnis conventus, id quo nihil est melius. |
1 | Quicunque voluntatem Patris qui in coelis est facere conantur, ipsi fratres, sorores et matres Domini vocantur [Matth. XIII]. Quisquis vero alios commonendo quasi lactando in melius pertrahere studuerit, hic dignitatem matris specialiter obtinebit. Unde non immerito te prae caeteris velut matrem in Domino veneramur, cuius consolationis et eruditionis uberibus in intimis affluenter reficimur. Ipsum quoque qui facit mirabilia magna solus tecum magnificamus. |
2 | Qui haec a sapientibus et prudentibus hactenus abscondit, quae mirabiliter diebus nostris humilitati tuae revelavit. Proinde quia viam mandatorum Dei corde dilatato currere non possumus, admonitionis tuae stimulis excitari, prout tibi Deus dederit, vehementer desideramus. De caetero indubitanter cognoscas quia in litteris tuis, scilicet in libro Scivias, delectati sumus, sicut in omnibus divitiis. |
3 | Denique sanctis orationibus vestris nos apud Deum adiuvari et consiliis praemuniri humiliter deposcimus. RESPONSUM HIDEGARDIS. Eorum sanctam laudat conversationem. |
4 | Vos qui tunicam Christi induistis ac eum imitari vultis, audite quod Psalmista dicit: Qui ponis nubem ascensum tuum, qui ascendis pennas ventorum [Psal. CIII]. Quid est hoc? In constitutione mundi posuisti nubem ascensum viventium volatilium, quae in altitudine aeris sunt. Quod etiam sic est: Deus praescivit quod spiritualem populum in semetipso constituturus erat, ut propheta dicit: Qui sunt hi qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? [Isa. LX.] Mentes spirituales velut nubes sunt, quae est quasi materia luminarium, scilicet solis, lunae et stellarum. |
5 | Sic etiam obedientia velut materia est humilitatis, charitatis et aliarum virtutum, in quibus fideles quasi columbae volant, cum per ligaturam propriae voluntatis desideria sua a se abscondunt, ita quod per cavernam innocentiae in solem aspiciunt, quasi homines non sint in voluntate carnis suae. Et sic Creator omnium ambulat super pennas ventorum, cum supernus Filius in humilitate castitatis pulcher flos processit, ac ita in mansuetudine permansit. |
6 | Unde scriptum est: Super quem requiescam, nisi super humilem, et mansuetum, et trementem sermones meos? [Isa. LXVI]. Hae sunt alae spiritalis populi; sed qui istis carent, velut volatilia cadent, quae pennas volandi non habent. In his etiam convertitur multitudo maris et fortitudo gentium venit. Nam innumerabilis turba hominum ad istas alas currit. |
7 | Sed quidam inter illos respiciunt ad aquilonem per turbinem vanae gloriae ac superbiae et per superfluitates saecularium morum in semetipsos confidentes, nec Psalmistam sequentes qui dicit: Bonum est sperare in principibus [Psal. CXVII]. Quid est hoc? Multo melius et utilius est aspicere et volare in nubem per tunicam Christi, quam confidere in se, velut in causa perditi angeli factum est, qui in superbia illum superare voluit ante quem sic stare non potuit, sed in abyssum quasi plumbum cecidit. |
8 | In hac superbia etiam Adam vitam fugit, et alienam peregrinationem invenit, in qua in Patrem suum quasi in alienum in peregrinatione sua aspexit; quem ante bene cognoverat, cum innocens in humilitate fuit. Sic etiam filii hominum in semetipsos confidunt, decepti velut spem habentes in principibus. Sed cum Deus clamavit: Adam, ubi es? |
9 | praescivit quod factura digiti sui omnino perdenda non esset, sed quandoque redimenda, ut scriptum est: Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion in quo habitasti in eo [Psal. LXXIII]. Quid est hoc? Deus hominis recordatus est, quando per mulierem caput serpentis contrivit, ubi Verbum caro factum est et mons Sicu fuit, in quo Deus habitat in humilitate, et Filius in corde Patris. |
10 | Nunc autem, tu congregatio congregata, audi, ut sis mons Sion. Nam Deus ab initio praeviderat quod omnem creaturam facere voluit. Verbum etiam Patris in Virgine. Virga homo surrexit, et ipsa virga materia omnium virtutum sanctitatis fuit, de qua et vos, o spirituales populi, venistis. Eva enim omne genus humanum protulit: ista vero virga illud in sua viriditate denuo reparavit, quando de ventre eius Filius Dei exivit. |
11 | Quod sic o spiritualis mons Sion estis, quia Pater in Verbo suo vos plantavit. Nam et Filius excelsi Patris in tabernaculo Mariae Virginis habitavit, et sicut fortis leo de illa exivit, ita quod totus mundus ipsum vidit, qui et vos spiritales populos in semetipso congregavit, cum ad eum velut nubes volatis, peccata vestra non in voluntate operis portantes. |
12 | Ipse enim sine peccato fuit. Et tunc eum imitamini, ubi post illum ambulatis, cum vosmetipsos ne peccetis repudiatis, non existentes tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae, nec ut venenum aspidum, nec quasi plumbum in aquis vehementibus; sed cum in vana gloria curritis, tanquam pulvis estis, qui hac et illac spargitur, et qui fructum iustitiae non seminat, nec vineam electam plantat; sed qui magnam famam producit et animas vestras laedit: cum vero in malignitate superbiae estis, venenum aspidum insanabile concipitis, quod vos mortificat. |
13 | Cum autem inquietudo mentium inter vos exsurrexerit, estis quasi plumbum, quod in puteum vehementer cadit. Nam vana gloria et malignitas viscera superbiae sunt, et quae sic cum inquietudine mentium invicem implicantur, odium ac invidia illis ministrat. Unde pax et securitas ibi fugiunt, et charitas Christi recedit, et qui in illis malis sunt cadent quasi plumbum in aquis vehementibus, quia alas sublevationis non habent. |
14 | Nam zelus Domini in ultione sua super illos clamat, ut olim intonuit cum superbum inimicum in abyssum deiecit, ut Psalmista dicit: Leva manus tuas in superbias eorum in finem, quanta malignatus est inimicus in sancto! [Psal. LXXIII.] Nam Deus elevavit sanctissima opera cum lucem a tenebris divisit, quia ibi superbia cum omnibus visceribus diaboli in finem cecidit, cum ad aquilonem respiciens, scutum suum in nihilum posuit, ubi etiam omnino periit. |
15 | Sed tamen deinde iterum superbia in hominibus multas civitates absque longitudine dierum aedificavit, et poenas poenis addidit, ac ruinas in multitudine aerumnarum fecit, ubi homines dixerunt: Deum nescimus, nec eum colere volumus. Et sic malignatus est inimicus in sancto. |
16 | Nunc autem vivens lux ad filios turbae istius dicit: Vos parietes templi estis, quia primitiva Ecclesia vos plantavit, unde vanam gloriam et superbiam, ac turbinem multarum inquietudinum fugite. Nunc viventibus oculis haec videte, et audientibus interioribus auribus haec audite. Locum autem vestrum in dispersione non video, quamvis multa flagella passurus sit. Vivite ergo et vigilate in Deo. Nam etiam in vera visione quosdam in ista congregatione vidi ut auroram rutilantes, quosdam ut sapphirum fulgentes, quosdam ut lucem stellarum lucentes. |
17 | Qui enim ut aurora rutilant, hi timorem Dei habent, et praecepta regularis legis propter Deum libenter custodiunt, quamvis per carnem, velut victima quae ad occisionem ducitur, interdum deviare videantur. Qui autem ut sapphirus fulgent, charitatem Dei habent, et ideo gravia peccata non operantur, quamvis peccent, et etiam propter delicta sua libenter se castigant, et haec in consuetudine habent. |
18 | Sed qui ut lux stellarum lucent, benevolentiam habent, et ideo cum hominibus non rixantur, sed lasciviam puerilium morum tenent, et a gravibus peccatis libenter se abstinent, ac ea odiosa habent. Et alios in nigritudine amari fumi propter consuetudinem squalidorum morum vidi, in qua quidam propter proprietatem mentis suae amari sunt, et facultates diligunt, et ideo spiritualem consuetudinem non amant; sed illos qui in supradictis tribus modis sunt, saepe affligunt. |
19 | Et audivi vocem de coelo clamantem: Quandiu congregatio haec in his tribus modis detinetur, a Deo non relinquitur. Sed et ad illos qui in praedicta nigredine erant, eamdem vocem audivi dicentem: Surge, Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum, et fluent ante illum. Quod dicitur: Recede, malum iniquitatis, et veni bonum iustitiae, et irriga virtutibus plantationem sanctitatis, ut fulgeant in ea opera quae non marcescant. |
20 | Aquilo enim sunt rixatores, qui verbis rixae et excusatione avaritiae et provocatione iniuriarum dulces et utiles herbas virtutum prosternere volunt, quemadmodum Aquilo universa praecipitat. Sed illi quos hoc modo affligunt, patientiam sic discunt, et lacrymabili gemitu pro suis et istorum peccatis ad Deum clamant; unde etiam aliquando taediosi ad peccandum sunt; et ob hoc fumus aromatum ex cordibus eorum ascendit, quem angeli suscipiunt, et sic per aquilonem viriditas bonis tribuitur. |
21 | Illi etiam qui facultates libenter habent, his qui in tribus praefatis modis fulgent aliqua obiiciunt, ut confundantur, et etiam necessariis causis obedientiarum suarum, quaerunt quomodo eos affligant, ac multoties in immunditiam carnis se involvunt, velut porcus qui stercori involvitur, et nutibus serpentini oculi cum gravissima consuetudine interdum alios fatigant. Sed vos qui iniustitiam diligitis, hanc admonitionem memoriter tenete, ita ut facultates propriae voluntatis vestrae idololatriam esse cognoscatis, et ab angelicis ordinibus, scilicet spiritalis populi separatas, quemadmodum idolum fallaciae a vero Deo separatum est, ac etiam alia peccata relinquite; et ad salientem fontem ut lavemini fugite. |
22 | Lavacrum quoque pacti illius quo mundum reliquistis inspicite, quatenus a peccatis recedatis, ac studete ut sacrificium vestrum pingue fiat, ita ut perseveretis in bono quod incoepistis. Quandocunque enim homo voluntatem suam in rota carnis suae mactat, sacrificium Deo est. Hoc enim ut sacrificium Abrahae Deo acceptabile est, cum ille filium suum ad sacrificandum Deo obediendo ligavit. |
23 | Manus enim domat qui prava opera dimittit, et pedes ligat qui itinera propriae voluntatis suae constringit, ac inclinatus obedit, ut caput ad gladium Isaac inclinavit, et corpus domat qui carnalem concupiscentiam abiicit. In his victoria est quae vexillum portat, quod in bono rumore, et in suavibus odoribus virtutum redolet. |
24 | Qui hanc habet, coram cunctis inimicis suis securus incedit. Hoc autem modo sacrificium pingue fiet, velut vitulus saginatus, qui absque omni macula erat, per quos anima macie deficit, quia bonum plenum pingue est. Christus enim iniuriis fatigatus non peccavit, et in hoc patientiam sanctorum sanctificavit: unde et vos fideles, corda vestra ad illius praelia qui vobis exemplum dedit praeparate, et sollicitudinem illorum quorum non indigetis abiicite, et ut in alpha et omega appareatis studete. |
25 | In sensualitate enim peccatorum obtenebrati estis; sed cum a peccatis surrexeritis pulchrae formae virtutum in vobis apparebunt; quapropter et dextra Dei vos protegat. |