Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXLII. A. PRIORIS ET CONVENTUS DE MONTE S. DESIBODI AD HILDEGARDEM. [Conqueruntur quod apud ipsos educata ipsis non rescribat, nec commonitoria verba transmittat.]
0 | HILDEGARDI gratia Spiritus sancti verissime repletae, A. monachus indignus et prior de Monte S. Desibodi cum fratribus eiusdem loci, de virtute in virtutem ascendere, et Deum deorum in Sion videre. |
1 | Cum in exteras regiones verba admonitionum vestrarum mittatis, et quamplurimos viam rectitudinis desiderare faciatis, nos qui vos fere a cunabulis novimus, et apud quos per plurimos annos fuistis, miramur cur verba coelestium visionum nobis sitientibus subtrahatis. Scimus enim quomodo apud nos educata, quomodo docta, quomodo conversata estis; quia non alio quam muliebri operi institistis, non aliis codicibus quam simplici Psalterio imbuta estis, et sine querela bonam et sanctam conversationem dilexistis; sed divina pietas coelesti rore, ut voluit, vos imbuit, et magnitudinem secretorum suorum vobis aperuit; et cum in his vobis congaudere deberemus, Deus vos nobis nolentibus eripuit, et ad alios homines transtulit: quod cur fecerit perscrutari nec scire possumus; sed tantum hoc nolentes et volentes in multa perturbatione sufferimus. |
2 | Nos enim sperabamus salutem loci nostri in vobis sitam esse, sed Deus aliud quam vellemus disposuit. Nunc autem quia voluntati Dei resistere non possumus, ipsi cedimus et vobis congaudemus, quoniam plurima hucusque invisa, hucusque inaudita per divinam revelationem manifestastis, hucusque clausa reserastis. Nam Spiritu Dei plena, multa scribitis quae ab homine non didicistis, quae sancti et docti viri mirantur. Eapropter quamvis longe a sanctis simus, quia peccatores existimus, supplices rogamus ut tum pro gloria Domini, tum pro antiqua et iusta familiaritate memor nostri sitis, et verba consolationum nobis porrigatis, et nobis apud Deum subveniatis, ita ut quod in nobis minus est, Deus per merita orationum vestrarum in nobis supplere dignetur. Valete. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut ad Deum redeant.] |
5 | In vera visione vocem audivi haec adversum iniurias quas et spirituales et saeculares contra iustitiam proferunt dicentem: O iustitia, tu peregrina et advena es in civitate illorum qui sibi componunt et eligunt parabolas de officio propriae voluntatis suae, nec ad tua mysteria, nec ad amicitiam tuam anhelant, quae es purpurata amica regis. Unde clamas propter sortem illam in qua non quiescit ulla iustitia et in aerumnis dicis: Valde erubesco, ita quod faciem meam sub pallio meo abscondo, ne mihi insidiantes me videant; sed ipsi dicunt: Quodcunque ex nobis est, omnibus prodest. |
6 | Quapropter, o iustitia, magnum zelum habes, ita quod reus iudicii est qui tibi resistit. Et iterum in aerumnis dicis: Unde venis? De sinu Patris, et omnes regiones mecum collectae sunt; sed et ubi positae sunt omnes staturae populorum, ac omnia instituta generationum, ibi aderam, et sic columnae nubis in me erectae sunt. |
7 | Nunc autem sum taedium illorum, qui in prima radice in me orti sunt. Quapropter antequam in his doleam propter ignorantiam populorum suspiro, et tanquam inundantes aquae sic rugitus meus in alta voce sonitus aquarum multarum, propter nimietatem stultorum hominum in garrulitate morum ipsorum, et in strepitu inhonestatis. |
8 | He, he, o aquilae, quae in me transistis per aquam recuperationis quasi auroram rutilantem et quasi gemmam coruscantem, nunc dormitis, et ut stulta animalia estis, quae interdum procedunt et interdum retro incedunt, et interdum se invicem ambulando intermiscent. |
9 | Sed et de hoc monte filiorum Dei haec in mystico spiramine vidi. Montem multae magnitudinis vidi, in cuius vertice vir magnus sedebat, qui in utraque manu sua legem Dei quasi in charta scriptam habebat, sicut de Moyse scriptum legitur. Et sub pedibus eiusdem viri quaedam turba hominum spiritali circumcisione circumdata erat, qui omnes instrumenta ipsius legis cum gaudio et cum suspirio susceperunt dicentes: o Domine Deus noster, quando ad te veniemus, libenter tibi obediemus; sed tamen interdum in quamdam turbinem se miscuerunt, et aliquando multa crimina inter illos fuerunt, quae tamen multis lacrymis abluerunt in aspersione sanguinis Christi Iesu. |
10 | Nam cum homo in tam magnis peccatis iaceret, quod se de illis in nulla viriditate per seipsum erigere valeret, dixit Deus: Volo hominem per memetipsum erigere, ac denuo in visceribus misericordiae plantare, ita ut in speculo confessionis resideat, qui se de visceribus diaboli per seipsum eripere non potuit. Sed ego paupercula, quamvis multa crimina in his viderem, superbiam tamen in eis non vidi, quae per contumaciam in iactu lapidum peccatores contemnit. Sed sub pedibus istorum aliam turbam hominum conspexi, candida nube circumdatos, et pulchras facies habentes ac in coelum aspicientes: qui tamen petulantiam cum suscitatione multarum inutilitatum, sicut pingues tauri interdum adierunt, ita ut cum coelum aspicerent, arcus suos intendentes sagittas contra coelum emiserunt, atque plumbeis fustibus contra coelum percusserunt, et sic posuerunt in coelum os suum et lingua eorum transivit in terra. |
11 | Unde tonitrua super eos venerunt, et grandines super eos ceciderunt, atque multae nebulae eos obtexerunt. Et murmurabant quare huiusmodi squalores eos ita circumvallarent. Et gratia Dei illis sic respondit: Ad magnam beatitudinem vos collegi; sed in temeritate vestra me abiicitis cum dicitis, quis ad vos pertingere possit, aut quis sermo vos vincat, aut qui colles, aut quae lingua vos percutere valeant? |
12 | Sicut etiam filii Israel Deum neglexerunt, cum per benedictionem Abrahae cornu benedictionum super eos erexit, ac in sinum suum per laetitiam honoris levavit. Sed illi in fraude murmurabant, ac in temeritate Deo resistebant, ac sanctitatem per effusionem sanguinis Christi reliquerunt. Tunc benedictio in illis retrorsum abiit et evanuit, quia ad casum mortis se declinaverunt. Et Deus de sacrificiis et de holocaustis illorum aliam civitatem Ecclesiae aedificavit, usque dum omnes aquae puteorum educantur in vallem nigrarum nebularum. |
13 | Et tunc omnes aquilae in circumeunte rota in unum gregem congregabuntur, quia ipsae prius in benedictione erant. |
14 | Sed et aliam turbam hominum sub pedibus istorum vidi ante quorum oculos aries in spinis aurei coloris pendebat: quem cum odore myrrhae et thuris et cum fulminante vultu inspiciebant, et de manibus magni viri illius, qui in vertice eiusdem montis sedebat, quidam rivuli ad pectora illorum effluxerunt. |
15 | Et illi clara voce ad sinum sapientiae sic clamaverunt: Deus olim nos in multis sacrificiis congregavit; sed nos omnes in multis obligationibus delinquimus: unde super torcular positi sumus cum propheta dicentes: Torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum [Isa. LXIII]. Et verum ubi sagena missa est in mare, et ex omni genere piscium congregabat, sicut illi piscantes elegerunt pisces bonos in vasa, sic gratia Dei elegit illos ad gloriam, qui humiles corde sunt et devoti in timore Domini, rapinas non intendentes. |
16 | Nunc autem prima vox quae vos ad laudem Dei congregavit, faciat vos in radice boni sicut primos, qui in parietibus templi consecrati sunt. Sed tu, o mons, audi in admonitione Dei, Deus te constituit sicut montem Sinai ad sacrificandum ei hostiam laudis. Nunc autem ad Deum convertere, et esto candelabrum Regis, ita quod non erubescas in prima radice tua, sicut dextera Dei te plantavit. |