Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXL. N. PRIORIS DE ZWIFELDA AD HILDEGARDEM. [Quomodo collapsam in suo monasterio disciplinam valeant reparare.]
0 | Dominae suae de S. Ruperto dilectissimae HILDEGARDI, sancti Spiritus cohabitatione reverendissimae, N. prior de Zwifelda cum caeteris fratribus suis, quorum Deus nomina novit, debitae orationis exhibitionem. |
1 | Si bene valetis et prosperis successibus ad vota polletis, hoc omnimodis exspectamus. Caeterum quia abyssus desperationis in reparanda coenobii nostri religione vallavit nos, et pelagus irrationabilitatis eius cooperuit capita nostra, humiliter et suppliciter ante faciem vestram prostrati, consilii vestri solatium cum omni devotione exposcimus. Speramus enim quod vestris orationibus apud Dominum obtinere possitis, quatenus per Spiritus sancti revelationem aliqua nobis profutura denuntiare debeatis, quoniam quorumdam fratrum nostrorum importunitate multoties gravamur. |
2 | Haec omnia rogamus vestram sanctitatem, ut styli non dedignata vicissitudine nobis rescribatis. Valete et pro nobis peccatoribus obnixius Dominum rogate. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Arguit eorum negligentiam, hortaturque ut resipiscant.] |
4 | Serena claritas dicit: Fortissima lux divinitatis integre scit et novit omnia. Quis tangit intellectum istum, aut quis comprehendit eum, nisi ille qui videt in sapphirino oculo, quod Deus Pater super omnia tam immobilis est in iustitia sua, quod nullam iniquitatem dimittit indeiectam, quia ipsa illum tangit? Et Deus Pater in semetipso ita delectatus est, quod omnem creaturam per verbum suum creavit: unde et creatura sua ei placuit, et creaturam illam amplexatus est, quae ipsum tangit amando eum, O magna delectatio huius operis! Deus Pater immobilis est in rectitudine sua, sed iniquo parcit per Filium suum ad parendum admonitus. Nam Verbum suum carnem factum inspicit, et recordatur quod per Verbum suum omnes creaturae factae sunt. |
5 | Secundum hunc modum etiam sancti Dei illum in admonitione tangunt in sua clara voce, simili candida nube volante quasi volatilis aer aquae. Audite ergo qui erumpitis in criminibus vestris. Mons Domini idcirco vocamini, quod Filium Dei imitari debetis per conversationem vestram. Quare ergo materna viscera charitatis et rectitudinis negligitis, similes existentes illis qui in Oreb corpus suum in lege castigabant, et iterum in alia via errabant; sicut etiam illi speculatores faciunt qui in alta voce in custodia sonant, sed tamen civitatem in insidiis perforant. |
6 | Mens vestra est quasi nubes quae tempestates portat, modo iracundiam in negligentia, modo sordes pecorum in petulantia habens, ubi pacificam hostiam negligitis dicentes: Nolumus resistere nobis, quia corpus nostrum non possumus accingere in constrictione, quoniam nati sumus de Adam. Nam vos in palatio regis non vultis restringere iecur vestrum ut debetis. Cur ergo non erubescitis, quod quasi a stabulo asinorum erepti, et in magnum honorem caeremoniarum sanctificationis per supernum Dominum positi, verum ad stabulum asinorum recurritis? O vae! |
7 | in hoc similes facti estis Balaam, qui insaniebat in vulneribus ferventium cicatricum, furens in regione umbrae mortis. Nolite ergo relinquere montem sanctificationis in vanitate voluptatis. O vae turpitudini quae proiecta est retrorsum in alienum locum! Nam illi pereunt qui praevaricantur in sancta institutione. |
8 | Apprehendite autem disciplinam, et ne erretis in via iustitiae, quasi legem non habeatis, et quasi sol non radiet super thuribulum benedictionis, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta, cum in praevaricatione iacetis. O metuenda et veneranda sacrificia, quae incredulitatem idolorum non habent, nec sarcinam percutientium vulnerum! |
9 | O vae dolori miseriae, quia Deus destruet in vobis murmurationem Ninivitarum, nisi citius curratis ad olivam sanctificationis! Quare estis curvi in mendaciis istis, quasi caeci non sitis? Sed caeci estis, cum non praevidetis causam illam in qua nati estis per casum Adae, et cum eam habetis in brachio amplexionis ridentes et cachinnantes quasi eum non habeatis. |
10 | Fugite ergo et nolite peccare, ut cito veniat salus vestra. Videte et ambulate in recto itinere. |