Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXXIX. MONACHORUM EBERBACENSIUM AD HILDEGARDEM. [Ut quae in eis corrigenda sint non celet.]
0 | HILDEGARDI dominae quam sibi elegit in famulam, et plurimorum secretorum suorum consciam, pauper grex fratrum in Eberbach in numero prudentium virginum cum vera lucerna et ardenti lampade, cum fidelium animarum et supernorum civium Sponso feliciter introire ad nuptias. |
1 | Spiritus Domini quos elegit sibi et praedestinavit nunquam deseruit, sed cogitatum ipsorum in paterna mansuetudine enutrivit, ita vos felicem animam et beatam elegit sibi in organum et vas electionis suae. Dilecta domina, obedire debemus maternae admonitioni vestrae, quia veritas Domini per vos loquitur. |
2 | Admonitiones enim vestras libenter percipimus, precamurque humili petitione ne quod in nobis corrigendum est nos celetis, sed ut Domino qui vobis multa secreta reserat placuerit, nobis id insinuare studeatis. Angelus consilii et fortitudinis, qui semper circa vos est conservet et custodiat vos sanam et incolumem. Amen. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut caveant ne felicitatem quae in Dei praedestinatione in ipsis esse videtur abiiciant.] |
5 | Mystica Dei me dicere iubent haec in umbra visionis: Vos ascendistis in montem valde excelsum, et in valle aspicere voluistis. Interea valde tempestas supervenit, he, he, languorem qui est in lumbis vestris, sicut dicit probatus servus, scilicet David: Tota die contristatus ingrediebar, quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea [Psal. XXXVII], et ideo oculi vestri languent prae inopia. |
6 | Cavete ergo ne felicitatem illam quae in praedestinatione Dei in vobis esse videtur, retrorsum abiiciatis per nimietatem bellorum temeritatis, quia cum Deus faciem primi angeli velut valde elegantem et fulminantem lampadem fecisset, ille temeritatem iniit, unde gloria ipsius in ipso periit; quoniam nulla bona desideravit, claritatem illius in alia vinea plantavit. |
7 | Et quia Deus societatem cum malo non habet, providete ne specialis gratia Dei a vobis moveatur in opere antiqui serpentis, quoniam ille gaudet in semetipso, et dicit: Voluntatem meam invenio cum discordia in spirituali populo, et in erecto collo cum eis ambulo. Quapropter diabolo resistite, ne lumen claritatis deficiat vobis, sicut illi propter superbiam suam ablatum est. |
8 | Qui enim interdum labuntur, et iterum surgunt, non carebunt haereditate gratiae Dei, sed in turbine vindictae Dei incurvantur; et tamen deinde reaedificat Deus in eis radicem primae incoeptionis sacrificii virtutis Dei. Et dico vobis qui plantatio Dei estis, super locum vestrum mystica Dei dicunt haec: Nunquam delebo te, cum mihi non resistis in impia temeritate, quae non desiderat ablui, velut etiam ostendit temeritas diabolicae artis, ut praedictum est; in benedictione Abrahae, lux vivens te benedicit. |