Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXXVIII. MONACHORUM HIRSAUGENSIUM AD HILDEGARDEM. [Causantur de abbate, qui non laesus ipsos opprobriis et calumniis onerare non cessabat, occasione discordiae quae ipsum inter et priorem intercesserat.]
0 | Dominae HILDEGARDI ad aedificationem Ecclesiae divinitus electae, monachorum grex pauper et pusillus in Hirsaugia, sic divina pietate adornari, ut noverit humiles Christi in tribulatione consolari. |
1 | Benedicta gloria Domini, quae de excelso solio suo mirabili et inusitato ordine prospexit, dum tantum lumen gratiae suae mundo per vos illucescere voluit. Inde omnes Ecclesiae filii iocundantur; sed praecipue nos qui spiritualis nova exsultationis luce perfundimur, dum in moerore quem pro defectu nostri ordinis toleramus, divina consolatione per vos laetificari speramus. |
2 | Quae igitur sint quae summa nobis sollicitudine pariant, quae maxime mentem nostram remordeant, paucis animadvertite. Deo teste, Domino abbati in nullo detrahimus, quem tamen paternae lenitatis per multa in nobis immemorem, et quibusdam familiaribus suis laxius indulgentem, libera quoque potestate in omnibus immoderatius utentem ingemiscimus. |
3 | Si quidem maximis calumniis et infamiis opinionem nostram super haec lacerari perpendimus, et praecipue pro lacrymabili discordia pridem inter nos orta, et nihilominus inter ipsum abbatem nostrum et priorem nuper commota, religionem nostram quammaximo contemptui a saecularibus haberi deflemus. Quapropter incerti quid agamus, ut vestris orationibus divina voluntas nobis aliquatenus super his elucescat, humillime imploramus. |
4 | Quod si litteris consolatoriis, quid potissimum, quidve Deo sit in his beneplacitum per vos certificari meruerimus, id quod solum possumus vestraeque charitati gratissimum scimus, precum nostrarum remuneratione huic beneficio rependere semper studebimus. |
5 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Deum eorum non oblivisci, tantummodo vitia conculcent et poenitentiam agant.] |
6 | Serena lux dicit: O plangens ovile, et ornatum in signo ligaturae obedientiae, esto stabile in cogitationibus tuis et desideria tua anhelent ad amorem Dei. Tu ergo considera ubi sit prosperitas vel adversitas. Audi mensuram vallium. Valles interdum virent et florent de rore coeli et de calore solis, ac interdum arescunt et deficiunt in vicissitudine tempestatum. |
7 | Sed tamen valles istas, quae propter diversitatem tempestatum aliquando pulchritudinem suam perdunt, non habeo omnino in tali oblivione, quasi amodo in pulchritudine sua non resurgant. Sic etiam non obliviscar loci huius in quo tu stas, quia sapientia non carebit in eo materia sanctitatis, ut ipse primum in rectitudine processit. Tu autem esto lucidum ovile in victoria, conculcans vitia, quae in inquieto tempore concutiunt te; et non erubesce, quod te propter mala opera tua accuses, quoniam Deus omnia vulnera ungit et tergit in poenitentia. |
8 | Sed tamen vivens oculus notavit praeteritam causam in dolore illo quo tu commotum es in contumacia superiorum praelatorum tuorum, quia dulcedo ungentis, matris scilicet misericordiae, subtracta fuit a quibusdam ovibus tuis in culpa iacentibus, quae non recte diiudicatae sunt in poena quam habuerunt in poenitentia sua. Incongrua enim pluvia facit terram aridam. |
9 | Sic homo qui peccaverit, si non habuit illum qui eum ungat, protinus in desperationem fugit et arescit, quoniam nulla medicina exhibetur ei secundum quod ipse sustinere potest. Nunc, chari filii, audite vocem viventis lucis. Apprehendite misericordiam quae non est vobis orta, sed quae ex Deo venit, et ideo non abstrahite eam ab illis quibus impendenda est. |
10 | Retrahite ergo illos ad sanitatem animarum suarum. |