Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXXVII MONACHORUM SIGEBERGENSIUM AD HILDEGARDEM. [Causantur quod ipsis non rescribat, petuntque ut de statu monasterii Sigebergensis aliquid aperiat, ac verba commonitoria transmittat.]
0 | HILDEGARDI dominae et matri dilectissimae, fratres unanimes de S. Michaele in Sigeberch, quidquid dominae suae famuli, vel matri debent filii. |
1 | Quam speciali charitatis affectu vos in matrem spiritualem elegerimus, et in consortium orationum nostrarum susceperimus, omnium secretorum cognitor novit, et ex frequentibus nuntiis quos vobis transmittimus, vestra quoque dilectio animadvertere potuit. Sed vos econtra affectum matris in nobis nunquam ostendistis, litteras commonitorias, quas etiam nolentibus, utpote mater filiis, dirigere debueratis, nequidem desiderantibus unquam obtulistis. |
2 | Verumtamen, ut coepimus, ad cordis vestri ianuam pulsare non desinamus, ut si non surgitis eo quod mater nostra sitis, propter importunitatem tamen nostram surgatis, et quae necessaria nobis sunt tribuatis. Petimus enim ut aliqua de statu loci nostri in vera visione edocta nobis aperiatis, et ut verba commonitoria et correptionem habentia nobis transmittatis. Haec sunt, mater dilectissima, quorum indaginem a vobis praecipue desideramus, humiliter deposcentes ut et haec et caetera quae nobis magis necessaria nostis, transcribatis; et sicut nos vos, sic quoque vos nos in consortium vestrae orationis suscipiatis. Valete. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Quosdam ipsorum ut stellas lucere, quosdam vero in obscuritate fatigationis lassescere, et de casu primi angeli per superbiam.] |
5 | In visione Spiritus, qua frequenter video, haec vidi et intellexi. Congregationem enim istam video, ut nubem quae apparet, ut lux illa quando dies abscedit et nox appropinquat. Inter vos etiam video quosdam in bona intentione ut stellas lucere, quosdam autem in obscuritate fatigationis lassescere. Unde surgite, et apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus et pereatis de via iusta. |
6 | Vidi quoque quasi coronam duos circulos habentem, alterum scilicet inferius, et alterum superius, angelis undique plenos, et in medio coronae huius Michael archangelus sicut turris stabat, ita quod ii duo circuli velut duo parietes ipsi adhaerebant. In pectore autem eius forma Filii hominis fulgebat, circa quam scriptum fuit: Virgam virtutis emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum [Psal. CIX]. Ipse quoque dextrum brachium extendens, scutum dextra manu tenebat, et iuxta eum quasi nubes velut aureus fumus de thuribulo ascendens apparuit, in qua merita orationum et sancta opera populi istius resplenduerunt. |
7 | Et audivi illum ad populum istum dicentem: Quandiu splendorem sanctitatis in vobis video, pro vobis pugnare volo contra nigra iacula, quae de impiis tyrannis ad habitacula loci vestri flagrantia aspexero. Tunc cognovi quod haec virga virtutis virga Aaron fuit, quae in ramis virtutum floruit: quod Deus in prima die angelum posuerat, qui per superbiam seipsum a felicitate deposuit. Sed Deus virgam haereditatis in monte Sion aspexit, quae ut virtus magnitudinis in homine floruit, ubi omnipotens Deus in virginitate surrexit. Et hic flos de Sion exivit, unde etiam multae aquae effluunt suavissimum ventum dantes, quae sunt virentia opera sanctitatis in mentes hominum, ita quod Deum in omnibus cognoscunt. |
8 | Quapropter in his vultus Dei fulget, quando suggestionem diaboli a se abscidunt contra illum militantes, quasi in medio potestatis suae, cum duas alas habent, ita quod Deum plus quam seipsos amant, et quod sanctissima opera faciunt, et tunc stant quasi columna nubis in medio inimicorum suorum, cum eos ex utraque parte percutiunt, Deum scilicet amantes et sanctissima opera facientes: quod quasi sol micat in splendoribus sanctorum. Sed primus angelus magis voluit Deum superare et in honoribus eius stare, quam illum amare aut bona opera facere: unde homo divinitatem honorat, cum seipsum vincit, ubi in possibilitate sua mala facere posset. |
9 | Quando virginitas in vexillo Regis in eo permanet, et quando alii in gustu peccati revertuntur a mola iniquitatis mundum relinquentes, quod totum in splendoribus sanctorum est: quos verbum Dei in voluntate Patris sic protulit. Et ideo ad turbam istam in Spiritu sancto manifeste sic dicitur: Benedictio Domini super vos in splendoribus sanctorum, et omnes qui vobis benedicunt benedictionibus repleantur, et qui vobis maledicunt, benedictio ab illis fugiat. |