monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 136
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXXV. M. MONACHI ET PRESBYTERI AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CXXXVII MONACHORUM SIGEBERGENSIUM AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXXVI. N. SACERDOTIS ET MAGISTRI PAUPERUM IN LUTHERUM AD HILDEGARDEM. [Exoptat ab ea salutaria audire documenta, paratus iis obtemperare.]

0 Dominae H. divini luminis splendore radianti, N. sacerdos indignus et magister pauperum in Lutherum, scilicet in domo hospitali, cum apparuerit gloria Domini cum electis sociari.
1 Gratiam et benevolentiam quam multi in vobis experti sunt saepius recolentes, gratias omnipotenti Deo referimus quod in tam fragili sexu, muliere ab infantia viribus corporis destituta, virilem animum et virtutibus non paucis adornatum conferre dignatus est. Adaugeat Dominus gratiam suam in vobis et in omnibus qui vobiscum sunt, et faciat ut in spiritu benevolentiae memores sitis apud Dominum, et nostri, et multorum, qui spem suam in vobis posuerunt. Salutaria itaque sanctitatis vestrae documenta exoptamus a vobis audire, et statum vitae nostrae diligenter a vobis intelligere, et quidquid vobis Deus super hoc revelaverit, nobis dignamini rescribere; hoc scientes quod consiliis et monitis vestris pro posse nostro obtemperare decrevimus.
2 Nam nobis iniunctum est ut pauperibus serviamus, quod sine gravedine tumultuantis animi implere non possumus. Quapropter, a vobis scire desideramus utrum nobis utilius sit ad claustrum nos recludere, an in tumultu isto perseverare. Deus vobis aperiat quod sibi in hoc melius placeat.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut Christi imitetur exemplum, qui ut verus Samaritanus hominem qui in latrones inciderat, curavit per se et stabularios, id est apostolos.]
4 In vera visione vigilantibus oculis in spiritu meo haec verba audivi: O fili, qui forma Dei es, hanc propositionem audi, quoniam Filius Dei ad illos dixit qui apud se hoc dixerunt quod sibimetipsis elegerant: Homo quidam descendebat ad Ierusalem in Iericho [Luc. X]. Hoc idem Filius Dei de primo homine dixit.
5 Qui cum per rumorem serpentis, quem per mulierem audivit, sensit quod peccare potuit, in optione sibi hoc elegit quod per rumorem audierat. Mens enim quasi vir est, et optio quasi femina. Sed quando homo aliquam causam sibi elegerit, eamque per optionem sibi attraxerit, ipsam valde amat, sicut et Adam optionem amavit quam per mulierem audivit, quia mulier ei sic adiuncta fuit velut menti electio.
6 Quando Adam hoc fecerat, de visione pacis descendit, et similis lunae quae deficit factus est. Sed quamvis peregrinus esset, tamen Creatorem suum scivit, ac in illa cognitione lunae quae interdum crescit, similis fuit. Et incidit in latrones (ibid.), quod proprietas voluntatis ipsius fuit, quae ipsum decepit, quemadmodum latro per sibilos dolositatis homines decipit, donec eos capit.
7 Qui etiam despoliaverunt eum (ibid.), scilicet eadem proprietas ab omni gloria quam in paradiso habuit, velut latrones homines despoliantes substantiam eorum distribuunt; ideo unusquisque homo qui felix erit, fugiat quod propria voluntas sua sibi elegerit, quae ipsi tam nociva est, quemadmodum Adae, quod mulierem suam audivit, maximaque vulnera ei facit: ita ut si sanari vult, ipsum cum magno suspirio medicum quaerere oportet quia etiam transgressio Adam in peregrinationem huius exsilii misit, ita quod in scientia boni et mali vix vivebat.
8 Quem nec sacrificium Abel, quod Noe per aedificationem altaris perfecit, nec ministerium obedientiae Abrahae, quod Moyses per legem complebat, levare potuerunt; sed Samaritanus eum levavit. Samaritanus iste Filius Dei est, qui totus in sacrario Spiritus sancti, id est integritate Virginis incarnatus est, sine omni caecitate Adae, quam humana natura in peccatis habet, et iste Adam cum membris suis de puteo inferni levavit. In vulnera quoque illius oleum et vinum infudit: oleum videlicet quando in Incarnatione sua motus super illum misericordia illi se ostendebat; vinum autem, quando poenitentiam peccatorum illi iniunxit, ut scriptum est: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum [Matth. III].
9 Et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum [Luc. X]. Corpus ipsius quasi iumentum est, quia hominem in humeris suis in lignum crucis portavit: quod etiam ostendit, quia quando hominem fecit, iumenta cum illo creavit, sicut etiam Incarnationem suam vidit, cum hominem formavit, et cum eamdem Incarnationem sibi adiunxit sicut voluit, homo cum omni creatura ipsum Deum et hominem aspiciendo cognovit; totumque mundum homini pro tabernaculo velut stabulum dedit, et in illud stabulum ipsum duxit, quando eum per passionem suam liberavit, atque in misericordia et poenitentia curavit.
10 Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario (ibid.). In altera luce post resurrectionem suam vicariis suis, scilicet apostolis, et caeteris qui exempla eorum secuti erant, hominem reliquit, illis iniungens ut et ipsi facerent quemadmodum ipse fecerat, et quod ipse etiam operatus erat, quia sicut cum Deus hominem fecit, iumenta cum illo creavit, ita homines in veteri lege primum in creaturis, videlicet in volucribus atque pecoribus Deo sacrificaverunt; sed postea per victimam Incarnationis Christi in Spiritu sancto invisibiliter ipsi immolaverunt, quoniam Incarnationem eius per nos cognoscimus, divinitatem vero intueri non possumus, sed eam per fidem amplectimur, velut etiam hunc mundum scimus, aeternam autem vitam in fide aspicimus.
11 Corpora enim nostra videmus, sed animas nullo modo intuemur, nisi quod solummodo scimus quod sine anima non vivimus. Sic etiam omnia opera sunt, quaedam scilicet obscura, quaedam manifesta, et ita quoque Creatorem omnium in humanitate et divinitate ipsius habebimus. Tali modo in duobus testamentis Deus vicariis suis hominem reliquit, ut ita cum eo agerent quemadmodum ipsis ostenderat, videlicet vulnera eius in misericordia ungendo, atque in poenitentia mundando, et hoc ad novissimum diem.
12 Tunc quoque cum redierit, mansionem aeternae haereditatis omnibus dabit, qui in bona voluntate hoc fecerunt quod eis demonstraverat.
13 Nunc o tu, villice Dei, sic fac, et cave ne mens tua tenebrosa sit, sine sole et luna et stellis: ita scilicet ne secundum proprietatem voluntatis tuae, hoc et illud, ut tibi placuerit eligas, hoc et illud bonum esse dicens, quia mens tua nunc tenebrosa nubes est; sed in illum verum Samaritanum aspice, et sicut ipse fecit, ita et tu fac in ministerio ad quod a magistro tuo constitutus es, quoniam Deo placet ut misericordia egentibus impendatur, et ut peccantes ad poenitentiam ducantur.
14 Hoc et tu fac quantum poteris, ipsum adiuvans, qui eamdem eleemosynam pro peccatis suis dat, ut in aeternum vivas.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.761

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXXV. M. MONACHI ET PRESBYTERI AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CXXXVII MONACHORUM SIGEBERGENSIUM AD HILDEGARDEM.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 136

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik