monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 140 > 120 > 144 > 135
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXXIV. H. TRAIECTENSIS CANONICI AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CXXXVI. N. SACERDOTIS ET MAGISTRI PAUPERUM IN LUTHERUM AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXXV. M. MONACHI ET PRESBYTERI AD HILDEGARDEM. [Ipsius sororumque preces petit, suas vicissim eis promittens.]

0 HILDEGARDI amantissimae et in Christo honorabili singulariter matri et dominae, M. monachus et sacerdos indignus, modicum id quod est.
1 Si gloriari oportet, imo quia gloriari licet in Domino, convenit et me gratulari non in memetipso, sed in Domino, qui meae indignitati talem apud vestram sanctitatem familiaritatis gratiam concessit, qualem mea humilitas nec mereri potuit, nec sperare praesumpsit. Unde primum divinae miserationi, deinde vestrae dignationi grates ex intimo corde referens, eo quod tam praesentem me benigne habueritis, quam et absentem vestra salutatione dignum duxeritis.
2 Denuntio benevolentiae vestrae, quatenus omnes consorores vestras et dominas meas vice mea salutare dignemini, atque easdem commoneatis ut fraternitatis et orationum solatium quod mihi promiserunt, nequaquam memoriae ipsarum depereat, quoniam et ego quantum Dominus dignatur modis omnibus feci, et facio quod eis, teste Deo, spopondi.
3 Confido etiam in Domino quod, vita comite, non cessabo pro vobis omnibus deprecans, ut gratia Dei quae vos tam longe praevenit, iugiter vos prosequatur, et conterat Satan sub pedibus vestris ut et mea parvitas salutem quam non mereor vobis exorantibus obtinere valeat. De caeteris quae vobiscum secretius contuli, cum opportunum fuerit, scriptis me certificare curabitis.
4 Valete in Domino semper.
5 RESPONSUM HILDEGARDIS [Sub quadam parabola hortatur ad charitatem, fugam saeculi, et amorem verae sapientiae.]
6 Chare fili, parabolam hanc aud, quam in vera visione vidi.
7 Quaedam nobilis et pulchra domina cubiculum ex auro ornatum habuit, quae frequenter duas puellas elegantes vultus habentes secum habitare elegit. Multae autem turbae dominam hanc videntes, faciem eius laudaverunt, ac cum illa habitare voluerunt. Quibus ipsa dixit: Munera quae vobis placent, vobis dabo, quia nec mihi, nec vobis prodesset ut simul essemus.
8 Nobilitatem enim et pulchritudinem meam vulpibus et canibus et in irrisiones dare nolo. Sed quaedam rugosa mulier rubra et nigra facie huic nobili dominae assimilare voluit, ac nobilitatem et pulchritudinem ipsius indigne tulit. Haec eadem rugosa mulier super montibus ambulat, et in regionibus ac in omnibus locis currit, laudem et honorem quaerens, et nemo illi dat; sed omnes dicunt: Ista inquieta et indisciplinata a diabolo est, et ab omnibus abigenda est.
9 Quaedam etiam mulier mercatrix de omni arte ad se collegit quae oculis pulchra ad videndum sunt, et studebat ut ea ignota et mirabilia hominibus in visu et in auditu faceret. Postea vero crystallum pulchram et nimis puram ad ignem solis posuit, quae de sole sic accendebatur, quod lumen omnibus dedit. Unde etiam ipsa omnes artes suas in moderatione habuit.
10 Nunc, fili mi, primam mulierem et puellas eius attende; sed mulierem rugosam omni studio fuge, mulierem autem mercatricem ad te collige. Prima enim mulier charitas est cum puellis, videlicet benevolentia et largitate. Sed mulier rugosa, rubeam et nigram faciem habens, amor saecularis est, quo turpi studio lascivi homines ad invicem se complicant.
11 Mulier vero mercatrix philosophia existit, quae omnem artem instituit, et quae crystallum, id est fidem invenit, cum qua ad Deum pervenitur. Ego autem in Deum confido quod cum iis partem habeas, quoniam in ignea crystallo munera passionis et resurrectionis Domini Deo obtulisti.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.760

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik