monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 7 > 133
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXXII. N. MONACHI DE EBRA CISTERCIENSIS ORDINIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CXXXIV. H. TRAIECTENSIS CANONICI AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXXIII. V. WESSIONIENSIS AD HILDEGARDEM. [Peccatis oppressus quaerit an debeat adhuc a Deo sperare veniam.]

0 HILDEGARDI sanctae ac Dei amicae, sponsae Christi V. Wessionensis calamus confractus, forma mali, esca diaboli.
1 Scriptum est: Non habentes tegumenta, amplexantur lapides (Iob XXIV). Sed hoc, proh dolor! tempore ablati sunt de via lapides, qui viae iniquitatis obsistant. Cesserunt montes, qui super peccantes cadant; colles, qui profugos Christi operiant. Denudata sunt apud Deum turpia hominum facta in suo cursu medium iter habentia, nulloque mediante certatim in lapidem offensionis et petram scandali impingunt.
2 Ex quibus et in quibus, mi domina, ego desperatus quotidie huic impingens petrae contritus et confractus, adhuc de Dei misericordia sperare praesumo. Per ipsam itaque Dei misericordiam vos adiuro ne me vobis innitentem abiiciatis, nec spernatis per eum qui propter nos sperni dignatus est. Obtestor vos per pretium sanguinis Iesu Christi, dilecti Sponsi vestri, de cruce fluentis, per quem vos subarrhavit et sponsam assumpsit, verbis praesentium de me narrantis pias aures inclinetis; et apud ipsum Sponsum vestrum sollicitantes, quid sit quod me toties ad se clamantem de profundis nequitiarum et de luto faecis eripere dedignatur, si sperare ulterius veniam, si spiritum contribulatum et contritum mihi largiri velit, domina, intenta prece exquire, litteris mandans quae videntur demandanda.
3 Vale iterum atque iterum. Haec eadem iterans per Christum ne dimittatis adiuro.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut mentem ad bona restauret, et iustitiam esuriat.]
5 In vera visione mysteriorum Dei scribo videndo et audiendo et sciendo in uno modo. Tu autem, o homo, similis es nubi, quae progreditur et regreditur, et quae in hac utraque parte aliquantulum lucida est, et per quam tamen sol saepius obnubilatur, ita quod diutius exspectatur quando luceat. Et scriptum est, quia ecce qui elongant se a te peribunt [Psal. LXXII]. Hoc est, qui diem scientiae bonae habent, sed in alienam suscitationem inutilitatis respiciunt, ac in varietates tenebrarum quae auxilium in rationalitate non quaerunt, sed vanae sunt, arescunt, nec viriditatem in Deo habent.
6 Adam enim cum plenus innocentiae sanctitatis fulgeret, in praevaricatione deprehensus est, ita quod in praevaricatione praeceptorum Dei periit, cum diadema innocentiae, scilicet pulcherrimae filiae regis, ab eo abscissum est. Nunc mentem tuam ad bona restaura, et aspice in fontem aquae salientis, et non require diversas causas in aliena domo, quia unaquaeque causa quae utilis non est, arescet, quoniam a Deo plantata non est. Mens tua pura sit in Deo, et in esurie iustitiae Dei, et in recto itinere et Deus suscipiet te.
7 Unde labores quos propter Deum incoepisti et quos facis, tibi sufficiant. Sed mentem tuam et cogitationes tuas, quantum potes, ad Deum dirige. Orationes quoque meas ad Deum semper pro te fundam.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.759

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik