monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 132
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXXI. H. MONACHI MULENBRUNNUNSIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CXXXIII. V. WESSIONIENSIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXXII. N. MONACHI DE EBRA CISTERCIENSIS ORDINIS AD HILDEGARDEM. [Ipsius se commendat orationibus, verbaque consolatoria ab ea exposcit.]

0 Dominae ac matri suae HILDEGARDI, beatissimae Christi olivae, N. peccator de Ebra, Cisterciensis ordinis inutilis monachus, Domino vivere in Dominoque mori.
1 Noscat dilectio vestra quod ideo pauculas litteras vobis misi quia sanctitati vestrae satis digna excogitare nequivi, et etiam tremula mente tali tantaeque personae quidquam scribere vix praesumpsi; sed neque me dignum ad hoc existimavi. Proinde si, salva gratia vestra, audeo, genu flexo tremens orationibus vestris in visceribus Iesu Christi me quamvis sordidum committo, quantumque cooperante gratia pro modulo desidiae meae potuero, vestri vestraeque familiae in Christo libentissime memor ero: et si corpore absens sum, corde et dilectione, Deo teste, vobiscum sum.
2 Nunc ergo in memoria vestra me reservate, ac Christo et S. Mariae, prout vobis confido, assidue me commendate, atque verbis consolationum vestrarum secundum divinam ostensionem me consolari studete. Gratia Spiritus sancti vobiscum sit.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Promittit illi futuras consolationes, utpote qui Deo placeat.]
4 Video quod Deus faciem suam a te non abscondit, sed cum flagellis suis te constringit, sicut ipsi placet. Item in animam tuam et in gaudium corporis tui magnum lumen consolationis Dei venturum video, cum ipse voluerit. Deus autem in tabernaculo tuo vivit, nec gratia eius in eo obnubilata est; unde et ante Deum in anima tua laudabilis eris, quamvis de hoc dubites, quoniam victoriosus vir Domino suo amabilis est.
5 Sed et mysticum lumen dicit: Terra quae pinguedinem germinandi habet, multos fructus profert. Sed lolium ac caeterae inutiles herbae se multoties his ingerunt. Sed aliquando quaedam temperantia cuiusdam venti super hanc terram ascendit, cuius vis talis est, quod inutiles herbas debilitari inducit, et tamen utiles fructus non laedit.
6 Nunc audi: Quidam homines qui in pinguedine naturae suae ad quaeque idonei sunt, huic plenitudini scientiae quaedam inutilia opera per voluptatem carnis intermiscent; sed admonitio gratiae Dei aliquando hos monet, aut per contritionem mentis aut per tristitiam imbecillitatis, corporalis infirmitatis et per similia, ut mala devitent, et bona opera faciant. Haec ad te intellige.
7 Deus ergo rorem de coelo tibi infundat, et in aeternum vives.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.758

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik