Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXXI. H. MONACHI MULENBRUNNUNSIS AD HILDEGARDEM. [Ut aliquid de coelesti admonitione sibi transmittat.]
0 | HILDEGARDI olivae speciosae et margaritae pretiosae, H. solo nomine monachus in Mulenbrunnun, cum ardente lampade coelesti Sponso obviam ire. |
1 | O quam pulchra est casta generatio cum claritate; immortalis enim est memoria illius, quia et apud Deum nota est et apud homines [Sap. IV]. Ex hac tam pulchra atque beata generatione te, summi Regis filiam, clarescentibus virtutum indiciis patet exortam, quippe quae in facie praeclari operis formam praefers hominis interioris. |
2 | Tali virtutis decore imaginatur similitudo genitricis tuae: cum exemplo illius lanam et linum quaesisti, et stragulatam vestem operimentum animae tuae texuisti. Stragulata quippe vestis induitur, cum virtute charitatis multiplicibus intexta figuris fidelis quaeque anima investitur. Resplendet in hac veste regia humilitas et obedientia, pietas et continentia, carnis castimonia et mentis sanctimonia, denique mille millia memoratis similia. |
3 | Hac virtutum varietate circumamicta a dextris summi Regis assistis, velut illa prophetica regina, ubi inaestimabilem sapientiae thesaurum invenisti. Unde lucis aeternae candorem quasi de abysso mortalibus ostendisti. Audi igitur filia, et vide, et inclina aurem tuam, ut quia charitas in proximi dilectione consistit, per tuae orationis auxilium veniale sentiam quidquid in me minus invenio perfectum. Indubitanter enim cognosco te ab eo specialius audiri, in cuius contemplatione saepius te contingit immorari. |
4 | Rogo etiam, salva gratia tua, soror et domina, ut aliquid de coelesti admonitione mihi transmittas, ut per hoc tuae sanctitatis memoriam cordis mei oculis anteponas. Quid plura? Corpore absens, spiritu praesens te saluto, obnixe orans ut mei peccatoris memineris quae gressum mentis cum Apostolo semper in anteriora extendis. Vale. |
5 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Sub parabola docet in hoc saeculo laborandum esse.] |
6 | Umbra mysteriorum Dei dicit: Ventus flat et aer in vicissitudinem vadit, atque nubes complicantur, ita quod aliquando turbidae, nigrae, candidae et purae sunt. Sic tu facis, o miles Dei: nam in saeculari tristitia aliquando es, ut inflante vento, et in voluptate multarum insidiarum diaboli, quasi in vicissitudine aeris atque in inquietis moribus tuis, velut in nubibus se complicantibus, ita quod mores tui interdum sunt squalidi in turbidine, exterriti in nigredine, suaves in candore, atque utiles in puritate. Unde audi. Quidam dominus de monte magno stabat, et servos suos vocavit dicens: Debitum vestrum reddite. |
7 | Alter autem eorumdem servorum coram eo stabat, alter vero sedebat. Et qui stabat respondit: Domine de longinqua regione exsilii veni, ubi diversam vicissitudinem morum in multis criminibus et peccatis didici. O vae quod praecepta tua sic praeterivi! Unde per timorem amoris tui iuro quod in omni corde meo poenitere volo. |
8 | Sed tamen solem tuum, lunam et stellas in magnis honoribus semper amavi. Et Dominus eius ipsi respondit: Serve bone, responsum tuum, me circumeunte rota, sic accipio dicens: Ego qui sine initio et sine fine vivo, te in magnis honoribus supra omnia quae amasti ponere volo, nec mea possibilitas te condemnabit, quia per poenitentiam vocasti me. |
9 | Servus autem qui sedebat, sic dedignando respondit: Sol tuus me combussit, luna tua me tetigit, stellae tuae me compresserunt, capilli etiam capitis mei de rore tuo infecti sunt; et pluviae tuae super me inundaverunt; et ideo ab his omnibus impeditus te inspicere non potui: unde etiam nescio quid dicere possim. Et dominus eius ipsi respondit: Nequissime serve, quando solem, lunam et stellas constitui, num adiutorii tui indigui? |
10 | Et quare non erubescis quod me tam temere in responsis tuis tangis? Nam pro hoc meruisti ut manibus et pedibus tuis ligeris, et in tenebras mittaris usque dum omnia reddas. |
11 | At tu, miles Christi, parabolam ad te attende. Dominus iste Deus est, qui in altitudine illa vigilat, quod Deus ab omnibus invocandus est. Hic homines in admonitione sua sic alloquitur: De operibus vestris iudicari debetis. Sed quidam in divino honore laborant. Quidam autem in molestia taedii torpescunt. Et qui Deum honorant dicunt: De suggestione diaboli in casu Adae in peregrinatione cecidimus, et in operibus nostris multa vitia contraximus, quam transgressionem flebiliter plangemus. Propter gloriam autem nominis tui promittimus quod a peccatis nostris nos abstinere desideramus. |
12 | Attamen honorem tuum, iustitiam et Scripturas per te datas venerati sumus in dilectione. Et Dominus qui incomprehensibilis est, illos laudat, ac supra multa bona constituit, nec eos damnat, quia ipsum poenitendo invocabant. Qui autem in taedio divinorum torpescunt, dicunt: Honor tuus nos afflixit, iustitia tua nos vulneravit, multitudo Scripturarum tuarum nos suffocavit, voluptatem mentis nostrae viriditas spiritus tui evertit, atque effusio zelus tui nos fatigavit, ita quod in laetitia te inspicere non possumus, nec nos excusare valemus. |
13 | Et Dominus illos dicit nequissimos servos esse, et quod in iustitiis suis adiutorii eorum non indiguerit, dicens, et cur non erubescant quod ipsum in temeritate verborum suorum invadunt, unde et ligandi sint et in poenas mittendi, dum omnia vitia sua in semetipsis aestimant. Tu autem, o miles Christi, haec etiam ad te ipsum intellige. Nam servus qui stabat, te significat. Cum enim in saeculo fuisti, pauca bona fecisti: sed admonitio Spiritus sancti te concussit, et ad bonum te convertit. |
14 | Cave autem ne sedentem servum imiteris, scilicet ne dicas quod in regula sicut in sole ardeas, et ne magisterium quasi in luna contemnas, ac ne de communione fratrum tuorum sicut in stellis fatigeris, atque ne admonitionem Spiritus sancti in irrisionem mentis tuae quasi in rore inducas et ne correptionem sicut in pluvia dedigneris; sed Deum in bona voluntate et opinione semper amplectere et amplectendo retine et vives. |