monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 110 > 130
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXIX. N. DECANI S. MARTINI MOGUNTINI AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CXXXI. H. MONACHI MULENBRUNNUNSIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXX. N. AD HILDEGARDEM. [Fidei ipsius animam suam, corpusque suum, totamque congregationem suam illi commendat.]

0 Venerabili et dilectissimae magistrae, H., vasculo divinae electionis aptissimo, N. gratia Dei in quod est, quidquid valet servitus unica cum oratione assidua.
1 Spiritu et mente vos valere exopto, et pro statu omnium rerum vestrarum devotis precibus die noctuque pedibus Dei procumbo. Charissima, si ordinatio Dei in hac vita nos separavit, insolubile tamen vinculum benedictionis insolubiliter nos conglutinavit. Ipsius namque dilectionis vicissitudinem a vobis exposco, ut mei memoriam habeatis in orationibus vestris et sancto conventui vestro commendetis. Quid plura?
2 In fidem vestram animam meam et corpus meum, cunctamque congregationem nostram commendo. Valeat in aeternum beatitudo vestra.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut intelligat quae sint utilia et quae nociva.]
4 Mens tua est quasi vallis, quando mons in te surgit, et iterum civitatem te putas aedificare, cum aliquam causam cum contumacia damnas. Nam qui edax vulnus quod in putredine foedatur, in verberibus vulnerat, venenum mistum sanguine educit. Et hoc non prodest. Sic est mens illius hominis qui in nulla re parcere vult.
5 Bonus autem medicus vulnera ungit. Sed negligentia hominis est velut ventus turbinis, et furor eius ut magna tempestas. Nunc ergo intellige quae sint utilia et quae nociva, quoniam quaedam terrenae creaturae habent similitudinem operum hominum. Nam volatilia sunt ad hominis benevolentiam, pecora ad eius intelligentiam, bestiae ad eius sapientiam.
6 Vermes autem quos sudor terrae eiicit, respiciunt ad multas cogitationes hominum; incongrui vero vermes ad malignitatem eorum, venenosi autem ad iracundiam, ferae autem ad negligentiam operum illorum. Aspice ergo ad Aquilonem, et vide quomodo tempestas ut fumus in nubes ascendit. Sic sunt opera hominis aliquando inutilia.
7 Sed homo qui undique circumspiciendo bene vigilat, tonitrua abstrahit in benevolentia et in miti scientia sua. Et iste non sit bellator in iactu lapidis, nec negligens in vento turbinis. Sol lucet, unde homo unamquamque rem cum misericordia ungat, quia fabricator qui fundamenta sua non recte ponit, instrumenta sua deiicit. Praevideat ergo homo quis sit casus.
8 Qui suspirium habet, ille tolerandus est. Qui vero Deum contemnit, corripiendus est, si prodest; si non prodest, ad hoc opportunum tempus quaeratur, ne ille moriatur. Homo autem per semetipsum operetur, et animam suam illuminet. Mens vero quae homicidium non aedificat, homicida non est; sed si causa illa evenerit cum opere, semper lugeat, et ad Deum anhelet, quoniam hoc destructum est quod Deus aedificavit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.756

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik