monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2 > 117 > 113 > 129
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXVIII. FRATRIS O. AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CXXX. N. AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXIX. N. DECANI S. MARTINI MOGUNTINI AD HILDEGARDEM. [Optat eam videre, seque eius commendat orationibus.]

0 HILDEGARDI reverendissimae dominae ac dilectissimae matri, N. de S. Martino Moguntinae Ecclesiae decanus indignus, modicum id quod est.
1 Necessarium mihi non est scribere quanta veneratione meus mea sanctitati vestrae substrata sit, quam sincera charitate vos diligam, quam paratus subservire vobis, si dignata fueritis uti nostro qualicunque servitio. Quanto desiderio scriptis vestris saepius consolari cupiam, quia splendor divinae sapientiae, qui vos intus illuminat, haec vobis revelat. Ipse quidem proposueram modo videre vos et vestris sermonibus consolari; sed infirmitate corporis praepeditus sum, et venire ad praesens non possum. Cum autem data fuerit opportunitas, Deo volente, videbo vos; et quod scriptis a vobis quaerere non possum, viva voce requiram.
2 Interim rogo, dilectissima mater, ut oretis pro me Creatorem ac Redemptorem nostrum, ut sic ad omnem voluntatem suam vitam nostram componat, quatenus sibi ipsi in nobis complaceat. Etiam rogo, si quid de nostro servitio indigueritis, praecipiatis quidquid vobis videtur. Sed et scriptis vestris per praesentem nuntium iterum consolari cupio.
3 Deus vos conservare et Spiritu suo sancto semper illustrare dignetur, omni mihi venerationis officio colenda beatissima mater.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hortatur ad poenitentiam.]
5 De nimio cibo et de immoderato potu vini immoderata vitia crescunt, et caro etiam hominis saepe languescit, ita quod vix vivere potest. Postea taedio peccatorum, quo caro illius fatigata est, quasi gravi somno gravatur. Sed diabolus eum iterum ad peccatum excitat, ac tempora poenitendi ei proponit; et ita de torpore illo idem homo ad peccatum evigilat, et hoc modo diabolus eum studiose peccare hortatur.
6 Multi etiam homines per deceptionem diaboli poenitentiam peccatorum suorum differunt, et sic in perditione inveniuntur. Quando autem homo pro peccatis suis suspirat, cum laude angelorum concinit, et cum bona operatur, sicut sol fulminat; sed cum ipse ornamenta haec incipit, diabolus cum magna tempestate desperationis super eum cadit, qui eum etiam malis consiliis ad peccandum prius excitaverat.
7 Homo autem ille publicanos et peccatores attendat, et quantum peccaverint, et qualiter per poenitentiam surrexerint, et quomodo postea columna coeli facti sunt, videat, et ita loricam fidei et galeam spei se induat, ac inimicos suos ita superet. Tu autem, serve Dei, vide quod in infantia tua deliciose, et in iuventute tua cum peccatis gustus carnis vixisti: unde nunc fatigatio peccatorum tibi sit, et bona opera operare incipe priusquam umbra huius vitae a te inclinetur, ut cum gaudio respondeas voci tibi sic dicenti: Tu hortus in quo oculos meos pascerem, esse debuisti; sed non es, quia inutiles herbae, et spinae, et tribuli ibi creverunt, quae omnia utiles herbas suffocaverunt. Has cum acuta falce per poenitentiam abscide, et filium illum qui in Evangelio legitur imitare, qui in se reversus ad patrem suum cucurrit, qui eum in gaudio suscepit, et qui per humanitatem suam eum osculabatur.
8 Semen etiam fructuosae virtutis in hortum tuum semina, et mulieri perditam dragmam quaerenti assimilare, ut super te gaudium in coelo fiat, quatenus etiam gemma in coelesti vita fias, ita ut in aeternum vivas.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.755

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik