monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 115 > 128
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXVII. V. PARISIENSIS MAGISTRI THEOLOGI AD HILDEGARDEM <<<     >>> EPISTULA CXXIX. N. DECANI S. MARTINI MOGUNTINI AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXVIII. FRATRIS O. AD HILDEGARDEM. [Deplorat Ecclesiae per schisma scissuram, oratque ut pro ea suas preces interponat, pro se etiam qui a daemonibus vexabatur.]

0 HILDEGARDI dilectae matri, fr. O., filialis dilectionis obsequium.
1 O mater dilecta, quid facient infantes, nullum qui eis lac praebeat habentes? Parvuli petunt panem et est non qui frangat eis [Thren. IV]. Sol quoque opposuit sibi nubem, ne pertranseat oratio. Quid ergo faciet homo languidus, quaerens salutis remedium, et non inveniens consolationis auxilium? Ecclesia schismate vulnerata est per verbum divisionis.
2 Ecce hic, ecce illic, quod futurum est in capite iam percurrit in corpore, et non est sanitas ubi gladius iste pertransivit. Quid ergo dicis, mater honorata? Putas inveniri potest quem quaeri omnino necesse est! Tandiu medicum deesse puto, dum vulneris putredinem sentio. Accede ergo ad inaccessibilem; intra ubi non patet omnibus accessus; dic Dilecto tuo: Quare obdormis, Domine? Foris stant quaerentes te.
3 Anima tua vulnerata charitate non est, si dissensionis gladio percussa est. Veniat eis sanitas orationis tuae, ut sint unum. Et cum effuderis orationem tuam coram oculis Domini, ad nos regredere, et quid intus agnoveris, nuntia nobis, quantum ille concesserit, cuius sermocinatio cum simplicibus est. Habeo etiam ego animam foedam, multis itineribus divisam atque vulneratam, pro qua Deum orare velis charitatem tuam devotissime exoro.
4 Nam a malignis spiritibus multoties tam occulte quam aperte impugnor, qui me plurimum fatigant et seducere volunt, et quid de his sentias rogo ut per scripta tua mihi renunties.
5 RESPONSUM HILDEGARDIS. [De variis daemoniorum generibus et quomodo eos possit superare.]
6 Animam tuam in duabus partibus video, scilicet in altera ut ascendat, in altera ut maneat; sed Deus mentem tuam colligit secundum voluntatem suam et non secundum tuam, et ideo valde afflictus es. Nam quod a malignis spiritibus te fatigari dicis, hoc in huiusmodi adversitatibus video. Aerii enim spiritus in quatuor partes divisi sunt. Prima pars in omni genere vitiorum incendium parat, et per luxuriam hominem incertum facit; secunda autem pars in omni inconstantia volitat; sicut ventus hac illac spargitur, et hominem in insanam iracundiam immittit; tertia vero velut in ostensione angelorum et prophetiae errorem facit, et in nullis modis uno statu permanet, ac in vana gloria per iactantiam et per contumaciam homines laedit.
7 Sed quarta pars cum aliis praedictis partibus versatur, et in multiplici diversitate est, et non multum maledicta, sed multum flagellosa in horrore est, sed cum hominibus libenter moratur, et passionem ac crucem Domini fugit, et quaedam bona in hominibus suffert, ac ipsis in eisdem bonis moderationem abstrahit: ita quod suggestione sua eos in maiorem altitudinem in mentibus suis ascendere permittit, quam perficere possint, et sic ipsos requiescere non sinit.
8 Nam sanctitatem et praecipue vanitatem non formidat, sed fortitudinem et stabilitatem in magno odio habet; et ut porci siliquas propter pinguedinem manducant, sic in delectatione cum hominibus saepe commoratur, et quasi poenas sustineat clamando ululat, cum ab homine fugatur. Cum enim homo fortitudinem, et stabilitatem, ac moderationem arripuit, ab eo fugit, et clamat, et ululat, et dicit: Ubi pascar? et ubi cibos habebo? Unde quisque homo paveat et timeat, quoniam haec pars malorum spirituum et cum malo et cum bono morari non formidat.
9 Nam cum homo in sanctitate odium habuerit, magnam veritatem ingreditur, ac Deo et hominibus velut illusio erit. Sed pars illorum spirituum quomodo fugari et ligari poterit?
10 Cum homo in prima aetate quasi in prima hora, cum puer est, sanctitatem incoeperit, de seipso non loquatur, sed magistros et doctores audiat, et sic diabolum reclamantem et ululantem ligat; sed in secunda aetate, quasi in tertia hora, cum homo iuvenis est, sanctitatem in taciturnitate diu contineat et taceat, et in omni sollicitudine et perfectione quod bonum est requirat, ne in superbiam cadat, et sic diabolum occidit.
11 In tertia autem aetate velut in sexta hora homo diu non taceat; sed a magistro in humilitate quod requirendum est requirat, quoniam aetas illa in lasciviam non spargitur, et sic hoc genus mortuorum mortuum apparet. In quarta vero aetate, quasi in hora nona, eum homo a Deo inspiratur, consilium a magistris et a sapientibus requirat, quoniam tunc imbecillis in calore viriditatis carnis est, et Deo gratias agat.
12 Sed prima aetas patientiam fugit, sed ipsa in sanctitate cum patientia tota sancta est. Et secunda aetas timorem Domini sibi non esse necessarium existimat; sed necesse est ut timorem Domini in sanctitate habeat. Sed tertia aetas timorem Domini libenter habet, imo in sanctitate laeta sit: quia dubietas ibi facile subintrat.
13 Quarta vero aetas suspiria ad Deum extendit, et illi gaudia in omnibus adhibenda sunt, ne deficiat. Primus enim angelus in prima aetate, velut in pueritia, per lasciviam cecidit et periit. In secunda aetate, quasi in iuventute, multi fideles et infideles in coelum se erigere volebant, et a semetipsis plurima in sermonibus proferebant; unde ceciderunt. Et in tertia aetate, velut in virili fortitudine, prophetae venerunt, et cum magno timore Domini dixerunt: Non nos in his sumus, sed tu Deus; et sic perseveraverunt, ac omnem terram gaudio repleverunt.
14 In quarta aetate, quasi in plena stabilitate, plures et plures virtutes per inspirationem Spiritus sancti per homines in studio bonorum operum surgent; et sic mundus deficiet. Tempus autem hoc nondum hoc tempus habet, ut iudicium universitatis pariat; sed tamen omnia genera daemoniorum magno studio errores in hominibus faciunt, quia timent ne superentur.
15 Tu autem, o homo, qui in iuvenili aetate es, in stabilitate sta, et verba philosophorum et sapientium ac in Spiritu sancto loquentium audi, ut in aeternum vivas: Sed et haec dic: Illa vis quae me hominem creavit, liberet me de aeriis spiritibus; et igneus amor qui me indeficientem vitam constituit, non sinat opera mea cum illis misceri.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.754

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXVII. V. PARISIENSIS MAGISTRI THEOLOGI AD HILDEGARDEM <<<     >>> EPISTULA CXXIX. N. DECANI S. MARTINI MOGUNTINI AD HILDEGARDEM.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 115 > 128

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik