Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXVII. V. PARISIENSIS MAGISTRI THEOLOGI AD HILDEGARDEM [Quaerit a sancta Hildegarde an dici possit, quod paternitas et divinitas Deus non sit.]
0 | Dominae H. eximiae virgini Christi, V. Parisiensis humilis et indignus magister nomine et loco quo fungitur, orationem, et quidquid tantae sanctitatis et nobilitatis personae condignum censetur. |
1 | Quia tu, domina, ancillam te fecisti Christi, ipse te super te elevavit, et secreta tibi virginalis thalami adhuc in carne positae revelasse ex parte creditur, ut una ex his credatis, de quibus canitur: Introduxit me rex in cubiculum suum [Cant. II]. Sed quia prophetica et fidelis anima dicit et ingeminat: Secretum meum mihi, secretum meum mihi [Isa. XXIV], et Ezechias rex, qui cellas aromatum et thesauros templi nuntiis Babyloniorum aperuit, Deum in hoc graviter offendit. |
2 | Beati illi qui nos peccatores in tantum praecellunt, ut coelestia rimentur, in viis suis spiritum discretionis ex his per tentationem magis quam per revelationem, Deo dante, proventum profecerunt, praestolentur, et inferius etiam apud homines de visionibus suis discant quae proferant vel quae reticeant. Sic namque, Deo donum ipsorum per humilitatem disponente, quaedam subsigillant, nec ea proferunt quae apostolicam et ecclesiasticam institutionem permoveant. |
3 | Haec, prudens femina, attende, quia mulier timens Deum ipsa laudabitur. Dicitur quod elevata in coelestibus multa videas, et multa per scripturam proferas, atque modos novi carminis edas, cum nihil horum didiceris. Super his nequaquam miramur, quia non excedunt munditiam et sanctimoniam tuam, sine quibus talia ab homine non capiuntur. |
4 | Scire autem possumus quidquid ibi de sanctis revelatur, innuat gloriam; quidquid hic abest agitur , exigat humiliationis formam. Nos autem quamvis a te longe positi simus, fiduciam in te habentes, quaedam a te petimus, scilicet, quoniam plurimi contendunt quod paternitas et divinitas Deus non sit, quid inde in coelestibus sentias, nobis exponere et transmittere non differas. Valeat dilectio tua. |
5 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Respondet in visione sibi demonstratum esse quod paternitas et divinitas Deus sit.] |
6 | Ego paupercula forma in fumo aromatum montis excelsi dico: Sol lumine suo descendit, et multas indignationes vicissitudinum locorum illustrat. Et sic, o tu magister, in magistratione multos rivulos in scripturis habes, quos inter alios interdum spargis, scilicet inter magnos et parvos. Sed valde tremisco propter humilem formam quae in me est. Nunc audi: Rex in solio suo sedit, et magnas columnas et valde elegantes in magnis ornamentis coram se statuit, quae sunt ornamenta eboris erecta sunt, et quae omnia indumenta regis in magnis honoribus gestabant. |
7 | Tunc Regi placuit, et parvam pennam de terra levavit, et illi praecepit ut volaret, sicut idem rex voluit. Penna autem a seipsa non volat, sed aer eam portat. Sic ego non sum imbuta humana doctrina, nec potentibus viribus, nec etiam aestuo in sanitate corporis, sed in adiutorio Dei consisto. Et dico tibi quomodo in vera visione edocta sum, quid paternitas et divinitas sit, quoniam ego a te percepi hoc plurimis necessarium esse: quatenus veraciter in vera fide roborentur. Nam ad verum lumen vidi et didici vigilanter et aperte videndo, quod non per me in me requirendo, quod paternitas et divinitas Deus est, quia homo hanc potestatem non habet, ut de Deo dicat, sicut de humanitate hominis, et sicut de colore facti operis de manu hominis. |
8 | Vivens ergo lux in secreto verbo sapientiae dicit: Deus plenus est et integer, et absque principio temporum, et ideo non potest dividi sermone, sicut homo dividi potest: quoniam Deus totum est et non alius, ac idcirco illi nihil abstrahendum aut addendum est. Nam etiam et paternitas et divinitas est ille, qui est, ut dictum est, Ego sum qui sum [Exod. III], etc. Qui est plenitudinem habet. Quomodo? Faciendi, creandi, proficiendi. Quicunque enim dicit quod paternitas et divinitas non sit Deus, hic nominat punctum absque circulo, illum qui aeternus est negans. |
9 | Et quicunque negat quod paternitas et divinitas Deus sit, Deum negat, quia vult quod aliqua vacuitas in Deo sit, quod non est, sed Deus plenus est, et quod in Deo et Deus est. Deus enim nec excuti, nec excribrari potest secundum hominem, quia in Deo nihil est quod Deus non sit. Et quoniam creatura initium habet, ex hoc invenit rationalitas hominis Deum per nomina, sicut et ipsa in proprietate sua plena est nominum. |
10 | Nunc iterum audi, o homo, pauperculam formam in spiritu tibi dicentem; Deus vult ut recta itinera facias, et ut illi subiectus sis, et ut etiam vivus lapis sis in lapide angulari et de libro vitae non deleberis. |