monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 118 > 141 > 126
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXV. B. SACERDOTIS TREVIRENSIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CXXVII. V. PARISIENSIS MAGISTRI THEOLOGI AD HILDEGARDEM

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXVI. FRATRIS S. AD S. HILDEGARDEM. [Peccatis gravatus ipsius se commendat precibus.]

0 Dominae H. matri spirituali Fr. S . . . . . ecclesiae fratrum extimus, sed super omnes peccatorum sordibus obfuscatus, cum Martha dapes spirituales ministrare, et cum Maria gaudia vitae coelestis anhelare.
1 Gaudio gaudeo, o mater spiritualis, vos in conspectu Domini Dei nostri gratiam invenisse, lampademque felicis animae vestrae propter ipsius adventum absque temporis illius fatigatione igne sancti Spiritus hactenus accensam habuisse. Vos igitur, o symmysta Dei, quia cum prudentibus virginibus castitatis integritate polletis, oculumque contemplationis circa divinam claritatem fixum iugiter habetis, pusillanimitatis meae precatur devotio, ut faciem Domini, quam perversitatis cauteriatae nimis exacerbavi, vestris iustissimis orationibus pro me placare curetis.
2 Certus enim sum quia Deus noster refugium et virtus, vestram pro me libenter dignabitur exaudire deprecationem, ut pro sua pietate blasphemiae spiritu per quem nimis infelix anima mea circumvallatur longius fugato, mihique propter vos iustificato non in aeternum det fluctuationem. Sed et haec a largiflua vestra bonitate deposco, ut per praesentium litterarum portitorem vestrae sanctitatis litteras parvitati meae rescribatis. Vestris sanctimonialibus monasticae religionis servatricibus tot de me dicite salutationes et orationes quot sunt in domo Domini aeternae mansiones. Valete.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut ad Deum suspiret per poenitentiam.]
5 Mens tua ut ales circuit, et unamquamque causam in qua vadit disponit et dividit. Initium enim tuum consecratum fuit, quia gratia Dei te ita imbuit, quod virtutes et alia multa bona capere potes. Quidam vero ventosi sunt, et de viriditate et humiditate terrae, ac de aere et aquis comprehensionem per sensualitatem habent. Deus namque, ut sibi placuit, Fiat dixit, in quo omnis creatura in genere suo processit, quomodo scriptum est: Semel locutus Deus, duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique iuxta opera sua [Psal. LXI]. Nam per iussionem suam Deus omnia creavit, et hoc semel fecit, quando Fiat dixit; et in hoc etiam duo intellexit, scilicet quia magna potestas fuit, quod Deus homini legem dedit: unde et illi qui omnibus dominatur misericordia, quia per incarnationem suam reddit quae reddenda sunt, quoniam unicuique peccata dimittit qui ea per poenitentiam videt et cognoscit; sed qui ea nec videre, nec cognoscere vult, eiicit ac eum in rectam retributionem operum suorum mittit.
6 Primum enim angelum qui se iniuste exaltavit, in lacum miseriae Deus stravit, et etiam primum hominem propter stultitiam vanae gloriae in carcerem huius mundi misit. Nam nullum opus suum vacuum constituit. Primus enim angelus magnam scientiam et sapientiam habuit, sed propter magnam malitiam suam honorem Domino suo impendere noluit, et corruit, ac sit remansit. Homo autem per gustum cibi lapsus est. Quapropter Filius Dei sacrificium pro peccato illius se praebuit.
7 Unde et homo qui per scientiam boni et mali se multum peccasse recordatur, cum ad Deum suspirat, denuo per poenitentiam in Deo renascitur. Tu autem, o fili, die ac nocte disce, ut in aeternum vivas.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.752

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik