Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXV. B. SACERDOTIS TREVIRENSIS AD HILDEGARDEM. [Ut sibi consolatoria verba rescribat, et quomodo his praeesse possit, quos sub regimine sacerdotii regere debet.]
0 | Sacrae Dei virgini venerabili sponsae Iesu Christi, B. Dei gratia in Trevirensi Ecclesia qualiscunque sacerdos, quamvis sacerdotii dignitate indignus, seipsum. |
1 | Etsi oculis corporalibus vos raro conspiciam, illa tamen nostrae animae admiranda potentia, quae imaginatio dicitur, quotidie vultus vestri serenitatem mihi repraesentat, et iucunda vestri recordatione laetificat, et ad Dei laudem me excitat, qui in diebus nostris dignatus est manifesta ostensione atque evidenti exemplo per vos declarare, quod sacra Scriptura quotidie recolit, hoc scilicet quomodo Spiritus sanctus castarum lumen animarum in antiquis Patribus atque in sanctis Dei apostolicis hominibus indoctis mirabiliter locutus sit. |
2 | Videtur enim mihi quod vos cum Petro voce David dicere possitis: Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentiam Domini [Psal. LXX]. Per illam itaque piae divinitatis clementiam, quae sacri vestri pectoris intima clarissimis suis radiis inusitato modo perlustravit, vos obnixe deprecor ut vestra oratione me miserum peccatorem adiuvare velitis. Rogo etiam ut per consolationem divinam, quoniam supernae visioni frequenter innixa estis, mihi consolatoria verba rescribatis, et quomodo his praeesse possim quos sub regimine sacerdotii regere debeo, benigne insinuetis. Valete. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Docet qualiter se gerere debeat erga peccatores.] |
4 | Spiritus veritatis in mystico dono suo dicit: Hominem in se vulnera habentem et ea cum oleo aspergentem, sed tamen infusum vinum in vulneribus suis sustinere non valentem, medicus frequenter cum misericordia ungat, nec fetentem livorem in illo esse sinat, quia lepra per summum medicum abstergitur, ubi se homo sacerdoti ostendit. Multi autem veniunt ad me, cum verbositate mentis suae, volentes sciscitari cum videntibus oculis quae sit salus vulnerum suorum, et nolunt me tangere per linguam suam in diversis verbis sudantem. |
5 | Et interior mens eorum non intelligit me, ita quod educant consuetudinem eos absorbentem in praevaricatione antiquorum vitiorum ebrietatis suae. Sed dicunt: Amaritudinem correptionis bibimus, et iniquitatem nostram extersimus. Et ita nolunt relinquere malas vias suas. Certe hi debent ligari, ne possint se movere per saeculares vias, quoniam iniquitates suas deserere nolunt. |
6 | Homo autem qui semper cum dolore iniquitates suas deserit, ita quod non vult in sordida peccata saepius demergi, non est praedicto modo ligandus, sed in doloribus suis unguendus in quocunque loco sit. Magnus enim medicus vigilantes suscitat, et dormientes corripit, et in malis suis perseverantes occidit. Ideo, o tu modice, in his duabus partibus provide quae sit necessaria necessitas. |