Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXIV. C. B. SACERDOTUM IN RUTHDELINGUN AD HILDEGARDEM. [Eius precibus se commendant.]
0 | HILDEGARDI Deo familiari et super homines huius temporis admirandae virgini, C. et B. sacerdotes indigni in Ruthdelingun, sicut coepit in Dei timore et amore persistere, et tenebras mundi per viventem, quam aspicit, lucem incessanter illuminare. |
1 | Exsultavimus et delectati sumus in his quae dicta sunt nobis, scilicet legationem consolatoriam nobis adfuturam. Et exspectantes exspectavimus et nondum intendisti. Unde contristati sumus, gratiam Dei praestolantes, qui non deseruit in se sperantes. Nunc vero quia mittere legatum nos tibi iussisti, facti sumus consolati. Verum quia meminisse te cupimus, Deo dilecta, quemadmodum ad vicissitudinem huius instrumenti, in quo velut rudes ac delicati milites versari cupimus, recta spe properamus. Idcirco te, mater sancta, adiutorem in opportunitatibus in tribulatione instanter pro nobis interpellare, ut vias nostras in te post Deum confidentium dirigat suppliciter exoramus. |
2 | Nec ista dicimus quasi nos supramodum gravatos huius facti poeniteat, sed ut sanctitas tua apud misericordem Deum consolationem aliquam, quam nostra peccata praepediunt, nobis infirmis, ne deficiamus, obtineat: de qua tibi diligentius aliquid non praesumimus insinuare, imo interno Iudici modum petitionis nostrae, qui scit quid cuique expediat volumus committere. |
3 | Ipse namque ait: Scit enim Pater vester coelestis quid vobis necesse sit antequam petatis, qui singulis congrua medicamina suis temporibus novit, nec desinit exhibere. Hoc tamen solum libet exclamare: Vae, vae, terrenae causae, quando coram vivente oculo putas abscondet se? De caetero praepositum vestrum et sorores vestras, et omnes tecum commanentes in Domino salutamus, et ut nostri pauperum suorum memores sint devote rogamus. |
5 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut currant ad Deum et propter eum fortiter pugnent.] |
6 | Lux vivens dicit: O fortissimi milites, qui in vobismetipsis contradictionem bilinguium contradicitis, audite: O quales illi sunt qui in peregrinatione vitam requirunt, et qui in exsilio alieni sunt partis illius, quam propter Deum reliquerunt. Manus enim operantium divitias semper praeparant. O quanta est sanctitas quae in mortifera peste venenum conculcat! Unde in eversione peccati pulcher flos crescit, qui socius est angelorum. |
7 | Vos autem, o filii peregrinationis, currite et transite ad me et multas divitias vobis praeparate, quia vos videt vivens oculus, qui semper in speculum columbae aspicit. Nunc laborate, et non fatigemini propter taedium fallacis et parvi operis, quoniam Sol lucis vitam aeternam vobis praeparavit; et sollicite ad Deum currite, quia dies eius venit, et hominem illum qui constrictus est propter dubietatem suam in multis varietatibus, sicut undans aqua multis procellis, sinite sic, quasi arborem quae non valet curvari sicut virga, quia voluntas ipsius ad curam suam sollicite videt. Sed ipse hoc modo seipsum consideret. Si culpabile crimen in ipso non aestuat, curam sui habeat. |
8 | Vos autem, amatores mei, currite ad me, quia gemitum vestrum video ut aurum lucidum et robustum, et mentem vestram laetam et desideria benevolentiae habentem. Intrate ergo pugnam ut fortes vernaculi. Qui enim in exsilio sunt, non possunt habere certam victoriam in corpore manentes; sed fugere debent pestilentiam naufragi mundi, et solidare columnam mentis suae cum angulari lapide. |
9 | Ideo, o fortissimi milites, non fatigemini per vicissitudinem instrumenti, quia Deus requiret agnos suos inter lupos. |