Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXII. B. AD HILDEGARDEM. [Peccatis gravatus ipsius petit orationes.]
0 | Amantissimae ac desiderantissimae dominae suae ac matri H. B. peccator, post hanc vitam fragilem et caducam perenniter gaudere cum Christo Domino. |
1 | Beatum me fore existimo, si litteris sanctitatis vestrae consolari promeruero; sed quia prudentis medici est saepius vulneratum hominem visitare, et carnem superfluam et putridam resecare, ne postmodum deterior fiat corruptio, si caute et diligenter recisa non fuerit, rogo ut pro amore pii Redemptoris plagas vulnerum meorum crebrius inspiciatis, ut nullum in eis per Dei misericordiam et vestrum consilium vestigium corruptionis remaneat. O dulcissima mater ac desiderantissima, iam diu desideravi de baculo meo venire ad vos. |
2 | O dulcissima domina, oculis cordis vos semper intueor, vobiscum loquor mente et conversor. Scio quod Deo meo peccavi in opere suo. Cognosco me peccasse, orate pro me. Non quaero terrenum lucrum, non rem transitoriam, sed gratiam Dei mei et salutem animae meae. Succurrite mihi. O quanti mihi sunt orationum vestrarum continuata praesidia. Ut igitur a desiderio meo omnino non fraudarer, domina mea, satisfacere mihi volens, clientem hunc cum litteris istis ad vos mittere curavi, qui vos ut dominam et matrem pio complectitur amore. Consolationem vitae praesentis et perpetuam beatitudinem cum sanctis tribuat vobis Deus. Amen. |
3 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hortatur ad poenitentiam cuius varios gradus refert.] |
4 | Haec in vera visione audivi: Quinque operationes opus Dei in homine habuit Prima est quod homo formatus est, secunda quod spiraculum vitae accepit, tertia quod intellexit quod operari potuit, quarta quod bonum opus suscepit, quinta quod malum cognovit. Haec similitudo ad quemlibet hominem respicere potest. Prima vice intelligitur quod homo criminum suorum cum suspiriis meminit, ita quod inutilia sunt; secunda, quod a criminibus aliquantulum declinat; tertia, quod ea confitendo aperit; quarta, quod poenitentiam agit; quinta, quod se malo alienum facit. |
5 | Ideo tu, homo, in his operibus quae Deus in homine operatus est, fac timendo et tremendo poenitentiam, quoniam in aliqua parte opus ipsius contrivisti. In audientia enim sacerdotis quandiu vixeris, et possibilitatem habueris, aliquid laudis in gemitu et suspirio Deo exhibebis. |