monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 114 > 121
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXX. V. AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CXXII. B. AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXXI. T. MONACHI S. BENEDICTI AD HILDEGARDEM. [Optet eius praesentia perfrui aut saltem ipsius litteris in Deo corroborari.]

0 Dominae serenissimae ac vere beatae H. Spiritu divinae visionis decoratae, monachorum S. Benedicti infimus, quamvis indignus sacerdos, T., devotae servitium obedientiae cum omni humilitatis subiectione.
1 Qui confidunt in Domino intelligent veritatem, et fideles in dilectione, etc. [Sap. III.] Haec sacrosancta dicta per os supernae sapientiae edita multorum relatione veridica in te fore cognovi et credo completa. Quod enim sacris Scripturis testantibus invenio, fidelissime teneo, quod omne verbum impossibile non sit apud Deum.
2 Igitur famam quam rumore vulgante agnovi, quamvis sanctas tuas revelationes non vide rim, veram esse non dubitavi. Scio itaque in veritate quod quia fiduciam tuam in Domino posuisti, ideo veritatem ipsius intellexisti, et quia fidelis in dilectione illi acquievisti, donum divinae revelationis et Spiritum coelestis consolationis suscepisti, et pacem electorum Dei acquisisti. Nunc vero quia omnipotentis Dei misericordia amplior in te est inventa quam in caeteris mortalibus, ideo non tentando, neque superbiendo, sed solius Dei gratiam simpliciter per te deprecando, supplex rogo, ut memor sis illius vocis Dominicae, Unum ex meis pusillis nolite contemnere.
3 Considera ergo ne litteras meae pusillanimitatis contemnas, sed per amorem Iesu Christi preces meas te oro clementer exaudias, et ut pro delictis meis apud Deum intervenias, et sanctis tuis precibus vitam meam subleves, et negligentias meas admonere digneris per litteras tuae correptionis. Valde enim mihi est optabilis correptio tuae dulcissimae charitatis. Ergo indignum me iudico munere tuae chartae amantissimo, sed credulitatis meae mercedem a te recipere cupio.
4 Credo enim per Spiritum, per quem cuncta praeterita, praesentia et futura perspicis, etiam tibi patere secreta mei cordis. Vere nunquam vidi diem mihi dulciorem, quam ut ad tuam praesentiam pervenirem. Mallem namque nudis pedibus incedere pro sola verborum tuorum auditione, et nimis iucundum mihi esset atque optabile, si vel tuas excellentissimas visiones, vel aliquas tuae beatitudinis litteras mererer percipere. Omnipotens Pater per virtutem sui Filii Domini nostri Iesu Christi et per cooperationem Spiritus sancti incolumem te longo tempore dignetur conservare ad correctionem sanctae suae Ecclesiae.
6 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Eius desideria esse bona, et ut fortis sit in praelio.]
7 Lux vivens dicit: O homo, rivuli fluunt de me ad viriditatem mentis tuae; sed tamen mens tua est ligata, et etiam acuta per vicissitudinem morum in tenebrositate dispersi venti: et occultae cogitationes tuae in mente tua interdum decipiunt te, et gustus operis tui interdum tangit te. Vultus autem desideriorum tuorum videt ad me per gaudium ascensionis, quod nondum potes in opere tuo capere. Valde bona sunt desideria quae turrim aedificant in altitudine suavitatis boni odoris.
8 Unde gaudent angeli propter opera facturae digiti Dei, quae opera Deum gustant, rumpendo cibum nequitiae peccatorum. Nunc tu, o miles, esto fortis in praelio quandiu vivis in corpore tuo, quia inimicus tuus non fatigatur, et pugna non deficit. Talia sunt opera tua, ut mitissimus Pater super te gaudeat, et ut verbum eius animam tuam clarificet, et ut igneus amator unguentum tibi salutis infundat et viriditatem floris sapientiae.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.748

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik