monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 140 > 120
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXIX B. SACERDOTIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CXXI. T. MONACHI S. BENEDICTI AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXX. V. AD HILDEGARDEM. [Excusat se quod eam nec corpore, nec scriptis visitaverit.]

0 Dominae H. religione, sapientia, disciplina, moribus, postremo omni utriusque hominis virtute plenissimae, ille suus per omnia V. in sexta cum Martha laborare, in septima reintegrari, in octava cum Maria iocundari.
1 Quomodo me, domina dilectissima, ab aspectu et colloquio vestrae dulcedinis, mihi omni mellis sapore gratioris, tandiu subtraxisse potuerim, vel interim litterulis saltem visitasse vos distulerim, memetipsum satis admirari nequeo, totumque id parvitatis meae desidiae deputo. Vestram etiam pietatem huiusmodi mea inconcinnitate, quod absit! offendisse valde timeo, et merito, quippe quem antea nec voce, nec habitu, nec facie, necdum etiam fama agnitum, ut primum veni, quod factu perdifficile est, gratia vestri benignissime recepistis, et statim vestri colloquii participatione, quod magnum duco, recreare dignata estis.
2 Verum quia poenitet, ignoscetis. Animus enim meus nunquam non promptus fuit, facultas vero defuit. Promitto igitur, si quid promittere possum, me, si Deus facultatem dederit, quantocius emendaturum. Interim aut orationibus vestris pro Deo mei miserrimi peccatoris memor esse dignemini.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hortatur ad contemptum mundi.]
4 Qui vita est, haec verba mihi ostendit dicens: Tu similis es aquae quae movetur in tempestate, et quae iterum manet in tranquillitate. Victoria tibi dicit: Libenter ingredere ad te; sed tu caedis me, quando faciem mentis tuae abscondis: ita quod dubius es, non habens volantes pennas in securitate, ubi non es in amplexione contemptus mundi. O homo cito veniet tibi resurrectio, si pulverem cineris a te excutis dicens: Si non possum stare in sole, volo tamen me abstrahere de luto pulveris, et vestem meam abluere de vicissitudine morum huius saeculi.
5 Tunc columba dabit tibi unguentum, et vulnus tuum terget. Nunc surge et vive in aeternitate.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.748

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik