Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXIX B. SACERDOTIS AD HILDEGARDEM. [Aegre fert quod propositum deserendi saeculi differatur, ipsius preces exposcit, et librum eius ad transcribendum.]
0 | HILDEGARDI magistrae sponsarum Christi dignissimae, B. Dei gratia, licet indignus Dei sacerdos et peccator, intimae dilectionis et omnis obsequii devotam certitudinem. |
1 | Taedet me vitae meae, quia repletus sum amaritudine, et quia propositum cuius conscia es, virgo sanctissima, exspectando quosdam fideles amicos meos, adhuc differo. Via mea, ut propheticis utar verbis, undique septa est spinis et maceria. Verumtamen flagella quae per omnia erudiunt Israel penitus non renuo; sed quia cum tentatione proventum non faciunt, ne succumbam, et ad finem propositi non perveniam valde pertimesco: non quod ex consolatione tua, quam frequenter aspicio, plurimum confidens, cor meum et inter peccata et aerumnas laetificatur. |
2 | Quapropter, virgo Deo devota, nos omnes post Deum ad te suspirantes summopere petimus, quaerimus, pulsamus, quatenus a solitis precibus nullatenus desistas, donec locum certum habitationis nobis, aut si id tibi tentatio in Deum videatur, saltem nunc discretum religionis ordinem misericors Deus tibi pro nobis insinuare dignetur. |
3 | Ista Deum per te ordinasse non dubium esse nos credimus; tu re experta es. Nihil enim in terris fit sine causa. Et idcirco sicut animam meam occultorum Dei iudicio ab angustiis ex parte liberabas, ita nos omnes per dispositum in te a Deo modum liberare a dubietatis errore debita peccatrix non diffugias. De caetero litteras tuas et de his et aliis desidero. |
4 | Praeterea librum tuum transcribere multum cupio. |
5 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Animat eum ad propositum suum prosequendum.] |
6 | Haec dicit Spiritus: Laude dignissimum est et mirabile quod peregrinus ad patriam festinat. O quam magnus luctus et moeror tunc oritur inter cives et notos illius qui cum ipso epulabantur et ludebant! et o quam valde erubescunt lascivi, quod sodalis ipsorum relinquit vasculum quod cum ipsis portabat! Respice quod in oculo viventis in magno studio praevisus es, sicut mitissimus pater ovem suam requirit. |
7 | Socii qui in latitudine otiosi sedent, mutuam pacem habent; fortissimus autem miles in magnis turbinibus est. Sta in via rectitudinis, et praepara animam tuam ad pugnandum cum illis qui semper militant in legatione regis. Vide quia si aliquod volatile crabronum a sociis suis recederet, et in altum respiciens ad solem volare inciperet, omnis turba muscarum irrueret in illud, volens ipsum opprimere; sed sol tegeret illud lumine suo, ne ipsum ultra viderent, et sic aufugeret. Tunc omnis turba illa scandalizaretur, et sic illud probus miles efficeretur. |
8 | Deus manum suam tibi porrigat, ut vivas in aeternum, ubi sol non obscuratur. |