Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXVIII. G. SANCTIMONIALIS AD HILDEGARDEM. [Quam grave ipsius ferat absentiam.]
0 | HILDEGARDI matri suae sibi in Christo allectissimae, G. illa sua et vere tota sua, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit [II Cor. II]. |
1 | Quid scribam vel quid dicam tam unicae, tanquam in Christo dilectissimae matri, penitus ignoro, quia ipsa vis amoris omnem mihi sustulit scientiam locutionis; imo etiam vinum moeroris, quo divina absentia tua me inebriari fecit, tantum me afflixit, ut non solum dictandi, verum etiam vivendi mihi fastidium generarit. |
2 | Melius enim mihi fore crederem nunquam te vidisse, nunquam te erga me tam benignam tamque materna viscera gerentem sensisse, quam per tanta locorum spatia late separata sine mora lugeo te quasi perditam. Spero autem Deo meo, et ideo meo, quia nihil habeo charius, eo quod nunquam caenulentam corporis huius deponere me sinat formulam, priusquam dulci tua visione ac melliflua collocutione me fecerit laetificatam. Quod si, peccatis meis exigentibus, non evenerit, tamen in hoc, ut pietati eius confido, spem meam non frustrabit quin me ibi te concedat videre, ubi nunquam ab ipsius separemur visione. Quid plura? |
3 | Rogo autem te, mater allectissima, ut cum in cuius amplexibus iugiter commoraris, et sub cuius umbra, ut hinnulus a fervore tentationum et vitiorum requiescis, pro me deprecari digneris, quatenus mihi adhuc erranti et eum perquirenti, sed heu! minime invenienti, se inveniendum manifestet, et sub umbra illius quem desidero, me quandoque sedere faciat. Vale. |
4 | RESPONSUM HILDEGARDIS. [Gratulatur illi quod viam angustam sit amplexa.] |
5 | O filia Dei, in pura scientia fidei haec verba ad te dicta audi: Vox turturis audita est in terra nostra [Cant. II]. Hoc est de Filio Dei, qui contra carnis iura ex integra terra Mariae Virginis natus est. Flores omnium virtutum et ornamenta omnium pigmentorum processerunt, quae in se odorem suavitatis virtutum habuerunt. |
6 | Hortus enim harum virtutum in peregrino filio surrexit, qui ad patrem suum, scilicet omnipotentem Patrem, in se reversus, peccata sua confitendo cucurrit, quem ipse osculo humanitatis Filii sui suscepit. Et tunc vox turturis auditur, cum propter amorem Dei mundum cum voluntate nostra relinquimus, ut etiam turtur prae reliquis volatilibus solus manet cum socium suum amittit. |
7 | Sic tu etiam, charissima filia, fecisti quando pompam huius mundi reliquisti. O quam pulchra calceamenta tua, filia regis, fuerunt, cum propter amorem Dei arctam et angustam viam spiritalis vitae intrasti! Unde, o filia Sion, gaude, quia in medio cordis tui Spiritus sanctus habitat. Considera enim quod consolator tuus sicut lilium inter spinas te constituit, cum pompam et divitias saeculi huius, quas Filius Dei spinas nominavit, habens, spiritalem vitam elegisti. |
8 | Tu etiam, sicut rosa in Iericho, in passionibus conversionis tuae rutilabas. Nunc autem de te gaudeo, quia in te completa sunt quae de te audivi et desideravi; et tu mecum gaude. Ego vero in vera optione opto ut murus pretiosis lapidibus et margaritis ornatus fias in conspectu Dei, et in laudibus omnis coelestis exercitus fias. |
9 | Gaude igitur et laetare in Deo tuo, quoniam in aeternum vives. |