monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 115
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXIV. N. ABBATISSAE COLONIENSIS AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CXVI. T. ABBATISSAE ANTURNACENSIS AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXV. N. ABBATISSAE DE DIDENKIRKIM AD HILDEGARDEM. [Petit ab ea commonitoria verba quae animam suam aedificent.]

0 H. de S. Ruperto magistrae, divinique luminis gratia illuminatae, N. de Didenkirkim iuxta Bunnam abbatissa, licet indigna, tantilla tantae, et indigna dignae, orationis instantiam, et debitae servitutis perseverantiam.
1 De vestra pietate et humilitate tanta confidens, ad vos misi per praesentium latorem has litteras, eo tenore conscriptas, quatenus si liceat, atque oculos vestrae pietatis non offendat, aliqua mihi commonitoria verba, quae animam meam aedificent, et quae mihi fiduciam ad Deum praebeant, mater amantissima, brevi scripto remittatis.
2 Me etenim ex his corroborari, dum praesens aderatis, opportuno tempore proposuistis. Praeterea si amplius non audeo rogare, utar tamen precibus Chananeae, quae respondebat Domino in Evangelio, dicens: Quod etiam catelli edant de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum [Matth. XV]. Eadem fidei devotione vos secundario rogo, ut de mensa vestra, id est de visione illa qua multa mirabilia frequenter videtis, mihi valde desideranti de supradictis summatim apponatis. Mementote quod pergamenum ea de causa nuper transmisi.
3 Verumtamen, quantum in nobis est, supplicando Deum rogamus ut bonum quod coepit in vobis gratuita pietate et bonitate perseverante fine compleat.
4 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Hortatur ut cordis sui terram colat, ut suis sit utilis.]
5 Inquietam mentem propter lutulenta loca, et propter sollicitudinem multarum aquarum, quae fluendo deficiunt, habes. Lutulenta enim loca illis sunt qui vicissitudinem pessimorum morum habent, et aquae quae deficiunt, illis scilicet qui duri et lapidei sunt, nec rivulis doctrinae sanctae Scripturae molliuntur.
6 Sed tu intra te dicis: Quae vel quid ego sum? et quomodo talia perferre possem? Nunc autem sapientis viri fabulam audi. Quidam cavernatum locum fodere voluit; sed cum ligno et ferro foderet, ignis de quodam lapide in quem foderat evolavit, ita quod idem locus perfodi non potuit; sed tamen ille eiusdem loci latitudinem notavit, et cum magno labore aliquas cavernas in eo perforavit; et homo iste intra se dixit: Ego valde laboravi; sed qui post me veniet, levius me laborabit, quia sibi haec omnia praeparata inveniet.
7 Hic nempe homo coram domino suo laudabitur, quia opus suum longitudine et latitudine multo utilior est quam opus in molli terra quae aratro subvertitur. Ideo quoque dominus suus eum pro fortissimo milite computat, qui exercitum suum bene sustentare potest, et aliis agricolis, qui fructum in temporibus suis dant, eum proponit. Quicunque enim prius laboravit, laborem illius qui eum subsequitur supereminet.
8 Faber enim mundi primo creare coepit, et postea ministris suis secundum ipsum operari dedit. O filia Dei, terram tuam in temetipsa coerce, ne ipsa sine fructuosa utilitate filiarum arescat. Cor etiam tuum in unum collige, nec illud in immoderationem inquietorum morum figas, ne filias tuas a te fuges. Tu quoque similis esto bonae terrae quae frequenter congrua pluvia irrigatur, quatenus bonas et delectabiles herbas proferat. Quomodo?
9 Cum enim homo carnem suam moderate pascit, laetos et mansuetos mores habet; sed cum in nimietate ciborum et conviviorum vivit, unumquodque nocivum vitium in se pullulare facit. Qui autem per immoderatam abstinentiam corpus macerat, semper iratus vadit. In omnibus his bona terra esto, quatenus filias tuas, cum fleverint, consoleris, et cum in iram surrexerint, eas recte corripias; et cum rabidae fuerint, per te regulari disciplinae subiaceant.
10 Quae autem se in oblivione a te verterint, has cum historialibus verbis et cum verbis Evangelii inter te et alios duos revoca; et si tunc tibi non obedierint, tu summo Magistro obediens esto, et memor esto Iacob, qui duos filios Ioseph cum benedictionibus suis commutavit. Nunc ergo initium boni studii tui considera, ut cum fiduciali fine fruaris, et ut aeterna praemia a summo Magistro recipias.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.741

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik