monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 114
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXIII. N. ABBATISSAE NUSSIMENSIS MONASTERII AD HILDEGARDEM. <<<     >>> EPISTULA CXV. N. ABBATISSAE DE DIDENKIRKIM AD HILDEGARDEM.

Hildegardis Abbatissa, Epistulae, EPISTULA CXIV. N. ABBATISSAE COLONIENSIS AD HILDEGARDEM. [Eam cupiens habere in matrem, petit consolatorias litteras.]

0 Dominae ac matri suae H. commoranti in terra Ierusalem, N. solo nomine abbatissa in loco sanctarum virginum Coloniensis Ecclesiae, devotissimam orationem et debitam servitutem.
1 Quantum congratuler beatitudini vestrae, verbis non possum exprimere. Licet enim a vobis corporali disiungar aspectu, tamen vobis intimo charitatis astringor affectu. Desidero enim vos videre, et dolorem quem in corde meo absque omni humano solatio fero vobis explicare. Vos autem quae estis omni charitate plena in loco matris meae cupio vos habere; post Deum etiam spem meam in vos posui, et amodo a vobis cupio consolari et laetificari.
2 Quapropter moveant vos lacrymae, moveant gemitus dilectae filiae, et mementote mei, et rogate Deum, qui pro nobis pauper factus est, ut dignetur me liberare a perpetua paupertate, vel in ultimo loco aeternae beatitudinis collocare. Valete et omnem congregationem vestram mei parte salutate.
3 RESPONSUM HILDEGARDIS. [Ut onus suum firmiter portet, et oves suas coerceat.]
4 Onus tuum in recto itinere firmiter porta, et oves tuas quantum potes coerce, et hoc melius tibi est quam diversa vagatio mentis, quia Deus in omnibus locis aequalem potestatem secundum opera hominum habet. Prohibe a te, cum adiutorio Dei, ne mens tua in vagatione sit, similis diei quae praecedit aliquantulum in puro sole et aliquantulum in turbine.
5 Mens enim tua aliquando est velut in tanta amaritudine, quod eam sustinere non potes, aliquando etiam in lassitudine et in caeteris. Nunc autem in purissimo sole et in recto calore surge, quia Deus te vult, quamvis quocunque modo vacilles, quoniam constituit te quasi oculum aliis, et ideo ab illo non recede.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.741

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik